Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

649. Definitio 4.

Si per centrum Telluris & ſpectatorem concipiamus li-
neam, quæ neceſſario horizonti perpendicularis eſt, inter
ſtellas fixas pertinget in puncto Z, quod vocatur Zenit.

649.1.

1099.

650. Definitio 5.

Punctum, huic oppoſitum N vocatur Nadir.

1100.

651. Definitio 6.

Sectio plani Meridiani, per ſpectatorem tranſeuntis, cum
Horizonte, vocatur Linea Meridiana.

651.1.

1101.

A ſeptentrione ad auſtrum dirigitur.

652. Definitio 7.

Pars cœlorum Orientalis dicitur illa, ad quam corpora ſu-
pra horizontem adſcendere videmus; & punctum Orientis
illud, in quo perpendicularis ad lineam Meridianam ver-
ſus hanc partem per ſpectatorem ducta, ſphæram ſtellarum
fixarum ſecat.

652.1.

1102.

653. Definitio 8.

Punctum huic oppoſitum vocatur punctum Occidentis; & pars Occidentalis cœlorum Orientali opponitur.

653.1.

1103.

654. Definitio 9.

Amplitudo, eſt arcus Horizontis, inter punctum Orientis,
aut Occidentis, & punctum, in quo ſidus oritur aut occidit, in-
terceptus. Prima dicitur ortiva, altera occidua: utraque eſt
aut ſeptentrionâlis aut meridionalis.

654.1.

1104.

655. Definitio 10.

Altitudo ſideris ſupra horizontem, vocatur arcus circuli
perpendicularis ad Horizontem, in cujus centro eſt ſpectator,
horizonte & ſidere terminatus.

655.1.

1105.

Quando agitur de corporibus remotis, altitudo ſenſibiliter
non differt, ſive ſpectator detur in ſuperficie Telluris, ſive in
hujus centro. Corpora minus diſtantia altiora apparent poſi-
to ſpectatore in centro.

656. Definitio 11.

Differentia altitudinis ſideris, pro diverſo ſitu ſpectatoris,
in centro, aut in ſuperficie Telluris, vocatur Side s Paralaxis.

656.1.

1106.

Solius Lunæ Paralaxis obſervationibus determinatur: re-
liquorum corporum ſyſtematis Planetarii diſtantia nimia eſt,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer