Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. VII. dicitur Tropicus Cancri; alter, Tropicus Capricorni nomina-
tus, per primum punctum ſigni Capricorni tranſit, ibique E-
clipticam lineam tangit.

643. Definitio 7.

Polus Mundi Tropico Cancri vicinus, vocatur Polus Ar-
cticus, & Septentrionalis; oppoſitus Antarcticus nuncupatur,
etiam Auſtralis.

643.1.

1090.

644. Definitio 8.

Circuli, à Polis Eclipticæ motu diurno deſcripti, id eſt,
à Polis Mundi 23. gr. 29′. diſtantes, nominantur Circuli Po-
lares.

644.1.

1091.

Circulus Polaris Arcticus dicitur, qui Polum Arcticum
circumdat; à Polo Antarctico alter nomen ſuum mutuatur.

Supereſt Lunæ motus circa axem, cujus effectus eſt, quod
eadem Lunæ facies in perpetuum Telluri obvertatur.

644.1.

1092.

Sit Luna in N, facies Telluri obverſa eſt m n i; ſi Luna
circa axem non rotaretur, & ſingula puncta per lineas pa-
rallelas tranſlatæ forent, linea m i coincideret cum lineâ l n
in ſitu Lunæ in B, & hemiſphærium memoratum m n i
daretur in l m n; ſed quia, dum Luna quartam partem or-
bitæ deſcribit, etiam quartam partem revolutionis circa
axem peragit, facies quæ daretur in l m n, nunc datur in
m n i, id eſt iterum Telluri obverſa. Eodem modo proba-
tur, hanc eandem faciem m n i, in ſitu Lunæ in P, ſpectato-
ri in Tellure eſſe conſpicuam, & in E etiam Telluri obver-
ti: ut & in omnibus aliis punctis orbitæ Lunæ.

644.1.

TAB. XXII .
fig. 3.

Axis Lunæ ad planum orbitæ non eſt perpendicularis, ſed
paululum ad hoc inclinatur: axis in motu ſuo circa Tellu-
rem paralleliſmum ſervat, ut de Planetis primariis dictum ; idcirco ſitum ſuum mutat reſpectu ſpectatoris in Tellure,
cui nunc unus, deinde alter Lunæ Polus viſibilis eſt, unde
hæc motu quodam libratorio agitata videtur. Alius etiam
in Lunâ obſervatur motus libratorius; motus circa axem
eſt æquabilis, & in orbitâ celeritate inæquali fertur ; idcir- co verſante Lunâ in Perigeo, id eſt, ad diſtantiam minimam
à Tellure ubi celerrimè in orbitâ movetur , pars ſuperficiei, quæ, ex motu in orbitâ, Telluri obvertitur, non tota ex mo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer