PHYSICES ELEMENTA.
Syzygiis, Eclipſis obſervatur; in hoc caſu in Eclipticâ, aut
parum ab hac diſtans, apparet Luna; & inde nomen ſuum
habet hæc linea.
Ut quæ Lunæ Eclipſin ſpectant clariùs pateant, ſit Lunæ
ſemita OO; planum Eclipticæ RR; in hoc ſemper datur
centrum umbræ Telluris ; Nodus orbitæ Lunæ eſt N.
634.1.
TAB. XXIII.
fig. 1.
940. 939.
Si centrum umbræ Telluris ſit in A, non obſcuratur Lu-
na, quæ in F tranſit.
Si minus à Nodo diſtet Luna in Plenilunio, ut in G, um-
bra Telluris datur in B, & Luna pro parte obſcuratur; hæc
Eclipſis dicitur Partialis.
Si, poſitâ in D, Plenilunium celebretur, in totum
tenebris obtegitur Luna in I; in L in umbram cadit, in H
ex hac exit; & Eclipſis dicitur Totalis.
Centralis vocatur Eclipſis, quando centrum Lunæ tranſit
per centrum Vmbræ, quod in ipſo Nodo N tantùm obtinet.
De Telluris umbrâ huc uſque locuti ſumus; quia, quan-
do de Tellure loquimur, cum hac conjunctam etiam intelli-
gimus Atmoſphæram, de qua alibi ; de Atmoſpbæræ umbrâ
propriè agitur in Eclipſibus Lunaribus; ipſius enim Tellu-
ris umbra ad Lunam non pertingit.
Sit T Tellus, Atmoſphærâ FDGGDF circum.
data. Radii ſolares BD, BD, Atmoſphæram tangen-
tes, rectâ progrediuntur, & Atmoſphæræ umbram ter-
minant, extra quam ſi Luna detur, immediatè à radiis So-
laribus illuminatur, non verò eodem modo, inter BD & BD,
illuſtratur.
634.1.
TAB. XXIV.
fig. 1.
Radii, qui obliquè Atmoſphæram intrant, refractionem pa-
tiuntur ; & dum ad Tellurem accedunt, continuò in me-
dium denſius atque denſius penetrant ; ideoque omnibus
momentis inflectuntur . & per curvas moventur. Sic radii
EF, EF, in curvis FG, FG, Tellurem tangentibus,
Atmoſphæram penetrant. Omne lumen inter EF, EF, à
Tellure intercipitur, & Radii GA, GA, terminant Tel-
luris umbram.
634.1.
1056.
617.
424. 429.
617.
Lumen autem inter EF & BD, ab Atmoſphærâ refra-
ctum, diſpergitur inter GA & BD continuatam, & ultra A,