Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

627. Definitio i.

Talis in umbram immerſio dicitur Satellitis Eclipſis.

1033.

Sit S Sol; T t Telluris orbita, I Jupiter; M m orbita ſe-
cundarii Jovialis. Dum ab M ad m movetur ſecundarius, E-
clipſin patitur; & à Sole non illuminatus inviſibilis eſt. Po-
ſitâ Tellure verſus T, immerſio in umbram facile obſervatur,
emerſio contra magis ſenſibilis eſt, poſitâ Tellure verſus t.

627.1.

TAB XXII.
fig. 2.

Inter Saturni comites annulum dari diximus ; circa quem notandum, illum nunquam à ſpectatore in Tellure latiorem vi-
deri, quam in fig. 4. Tab. xx. repræſentatur; & aliquando in-
viſibilem eſſe; quando nempe planum annuli continuatum
per Tellurem tranſit; annuli enim craſſities ſenſibilis non
eſt. Etiam non videtur annulus, quando hujus planum conti-
nuatum, inter Solem & Tellurem tranſit; tunc enim ſuper-
ficies annuli illuminata à Tellure avertitur: in utroque caſu
Saturnus rotundus apparet, in ultimo tamen, ex radiis ab an-
nulc interceptis, faſcia nigra in Planetæ ſuperficie obſervatur,
ſimilis illi, quæ ab umbrâ annuli pendet.

627.1.

1034.
963.

Telluris Satellitis, Lunæ nempe, Phoenomena noſtri re-
ſpectu notabiliora ſunt, & peculiariter explicanda.

Sæpiſſimè Soli conjungitur, totieſque buic opponitur,
non tamen in ſingulis revolutionibus Lunæ in orbitâ; nam
dum Luna poſt revolutionem integram 27. dier. 7. hor. ite-
rum redit ad locum inter ſtellas fixas, in quo cum Sole fuit
conjuncta, Sol ex hoc loco receſſit, & ab hoc circiter diſtat
27. gr. ; itaque conjunctiones vicinæ diſtant viginti novem diebus cum ſemiſſe.

627.1.

1035.
1036.
960. 996. 998.

628. Definitio 2.

Menſis Lunaris periodicus, eſt tempus revolutionis Lunæ
in orbitâ.

628.1.

1037.

629. Definitio 3.

Menſis Lunaris Synodicus, ſeu lunatio, eſt tempus, quod Lu-
na impendit inter conjunctiones cum Sole proximas.

629.1.

1038.

Inviſibilis eſt Luna in conjunctione cum Sole; quia hæ-
miſphærium illuminatum à Tellure avertitur. Sit Tellus T; Luna in N inter Solem & Tellurem; hemiſphærium illumi-
natum erit m l i, quod in Tellure videri non poteſt.

629.1.

1039.
TAB. XXII.
fig. 3.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer