Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. IV. gis ab hac diſtat, & in curvâ irregulari ferri videtur, quæ
interdum Eclipticam ſecat.

624.1.

958. 959.

Sit NVN orbita Planetæ cujus nodi N, N; ſit S Sol; T t Telluris orbita in plano Eclipticæ; Telius T; Planeta
V. Si V A concipiatur, per Planetam ad planum Eclipticæ
perpendicularis, angulus VTA, aut potius arcus, qui hunc
menſurat, eſt latitudo Planetæ : vocatur hæc latitudo Geo- centrica, ut diſtinguatur à latitudine Planetæ ex Sole viſi,
quæ Heliocentrica dicitur, & eſt in hoc caſu angulus VSA; de illa hìc agitur, Phœnomena ex Tellure viſa examinamus.

624.1.

TAB. XXI .
fig 5.
1006.

Quando Planeta eſt in Nodo, in lineâ Eclipticâ apparet,
& curva à Planetâ, motu apparenti in Zodiaco deſcripta, ſe-
cat lineam Eclipticam; recedendo à Nodo augetur Planetæ
latitudo, quæ etiam pro Telluris ſitu variatur; ſic manente
Planetâ in V, major eſt latitudo ſi Tellus ſit in T, quàm ſi foret
in t. Si, manente Tellure, Planetam ex V ad v tranſlatum
concipiamus, ex duplici cauſâ angulus v TB minor erit an-
gulo VTA, ex acceſſu Planetæ ad nodum, & ex receſſu
ſpectatoris.

624.1.

1019.
1020.

Si nunc conſideremus Tellurem & Planetam continuò
moveri, facilè concipiemus mutari omnibus momentis lati-
tudinem ex utraque cauſâ, quæ interdum contrariè agunt,
interdum, in augendâ aut minuendâ latitudine, conſpirant; unde neceſſariò oritur motus apparens in curvâ irregulari,
ut ante dictum, quæ Eclipticam ſecat, quoties nodos trans-
greditur Planeta, id eſt, bis in ſingulis hujus revolutioni-
bus; curva etiam hæc, ab utraque parte, non ultra certos
limites in Zodiaco ab Eclipticâ recedit.

Teleſcopio etiam deteguntur Phoenomena notabilia Pla-
netarum inferiorum, quæ ab horum opacitate pendent.

Sit S Sol; T Tellus; A, B, C, v, D, E, F, V, Planeta
inferior, Venus ex gr. , in orbitâ. Hic mutuato à Sole lu-
mine lucet, & hæmiſphærium Soli obverſum tantum illumi-
natur, hæmiſphærium alterum inviſibile eſt: Idcirco ſola
pars hæmiſphærii illuminati, quæ Telluri obvertitur, ex hac
videri poteſt; in V Planeta videri non poteſt, in v rotundus
apparêret, niſi radii ſolares impedirent quo minus videatur.

624.1.

TAB. XXI .
fig. 4.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer