Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA Solem reſpectu Telluris movetur: ita, ut duobus modis cum
Sole in conjunctione ſit, nunquam autem in oppoſitione.

624.1.

1014.
948.

Ut ideam habeamus motus apparentis Planetæ, concipe-
re debemus, cum Tellure moveri lineas TBb, TS v, TAa; ita ut puncta A, V, B, & v, dum Tellus revolutionem pera-
git, orbitam Planetæ circumrotentur; Planeta verò, qui
celerius revolvitur, per hæc puncta ſucceſſivè iterum atque
iterum tranſit.

Dum ab V in Din orbitâ fertur, inter fixas ab v verſus d
moveri videtur; in hoc caſu, motus apparens eſt in antece-
dentiâ & Planeta eſt retrogradus. In D ſtationarius dicitur; quia per aliquod tempus, in eodem loco, inter ſtellas fixas ap-
paret: hoc obtinet, ubi Planetæ orbita, in loco, in quo Pla-
neta verſatur, ad orbitam Telluris, in loco in quo hæc da-
tur, ita inclinatur, ut ductâ linea t d lineæ T D parallelâ, & parum ab hac diſtanti, D d ſit ad T t, ut Planetæ celeritas,
in orbitâ, ad Telluris celeritatem; hæ lineolæ eodem tem-
pore percurruntur ; & linea, quæ per Tellurem & Plane- tam ducitur, motu parallelo fertur, quo locus Planetæ ap-
parens non mutatur .

624.1.

1015.
1016.
53.
994.

Inter d & B magis ad orbitam Telluris inclinatur Planetæ
orbita, quare extremitas lineæ tranſeuntis per Tellurem & Planetam, licèt Planeta celerius Tellure moveatur, in con-
ſequentiâ fertur; verſus quam partem etiam dirigitur motus
apparens Planetæ. Cùm tamen motus apparens Solis mo- tum apparentem Planetæ ſuperet, elongatio augetur, quæ po-
ſito Planetâ in B eſt maxima. Dum arcum B v Planeta per-
currit, in conſequentiâ etiam eſt motus apparens, & motum
Solis apparentem ſuperat, ad quem accedit, & transgredi-
tur, ab hoc recedendo, donec pervenerit ad A. Inter A & E motus in conſequentiâ continuatur; ſed Sol, cujus mo-
tus apparens in hoc caſu velocior eſt, ut de arcu d B expli-
catum, ad Planetam accedit, & minuitur elongatio. In E,
eodem modo ac in D, ſtationarius eſt Planeta, inter E & V
iterum retrogradus eſt.

624.1.

1017.
992.
1018.

Planetæ orbita ad planum Eclipticæ inclinatur, idèo non in lineâ Eclipticâ moveri videtur, ſed nunc minus nunc ma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer