Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

619. Definitio 4.

Si in centro ſphæræ ſtellarum fixarum, ad planum Eclipti-
cæ, concipiamus lineam perpendicularem, puncta, in quibus bæc
memoratam ſphæram ſecant, vocantur Poli Eclipticæ.

619.1.

1007.

620. Definitio 5.

Zodiacus eſt Zona, quæ concipitur in cœlis, quam in duas
partes æqualès ſecat linea Ecliptica, & quæ, ab utraque par-
te terminatur circulo line æ Eclipticæ parallelo, & ab hac octo
gradibus diſtanti. Propter exiguam orbium Planetarum, ut
& Lunæ, inclinationem ad planum Eclipticæ, nunquam
extra Zodiacum, corpora ulla ſyſtematis Planetarii apparent.

620.1.

1008.
1009.

621. Definitio 6.

Inter hæc, quæ eandem habent longitudinem dicuntur in
conjunctione.

621.1.

1010.

622. Definitio 7.

In oppoſitione dicuntur, quorum longitudines differunt
180. gr.

622.1.

1011.

623. CAPUT IV.
De Phænomenis Planetarum inferiorum, ex horum,
& Telluris, motibus in orbitis ſuis.

SIt S Sol; AVB v orbita Planetæ inferioris; Tellus in or-
bitâ ſuâ T; a v b portio ſphæræ ſtellarum fixarum; Lo-
cus apparens Solis eſt v .

623.1.

TAB. XXI .
fig. 2.
991.

Si ex Tellure, ad orbitam Planetæ, ducantur tangentes
T A a, TB b, clarè patet, nunquam ad majorem diſtan-
tiam, quàm v a aut v b à Sole, in motu apparenti, removeri
Planetam; & hunc illum, in motu apparenti circa Tellurem,
quaſi comitari.

624. Definitio 1.

Diſtantia apparens Planetæ à Sole, dicitur illius Elongatio. v a aut v b eſt elongatio maxima: hæc ex duabus cauſis va-
riat; quia nempè & Tellus & Planeta in lineis ellipticis re-
volvuntur .

624.1.

1012.
1013.
929.

Planeta, citiùs quàm Tellus, revolutionem peragit ; ideò, in motu ſuo, inter Tellurem & Solem tranſit, & deinde ultra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer