Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ſtantiâ à Sole, & ex auctâ celeritate Telluris: quæ ambæ
cauſæ ſemper concurrunt ; quare motus apparentis Solis inœqualitas ſenſibilis eſt. In integr â Telluris revolutione, e-
tiam integrum circulum Sol percurrere videtur.

615.1.

TAB. XXI .
fig. 1.
996.
991.
992.
944.
797.
998.

616. Definitio 1.

Via hæc apparens Solis, Linea Ecliptica vocatur. Eſt ſe-
ctio ſphæræ ſtellarum fixarum cum plano Eclipticæ, ad hanc
ſphæram uſque continuato.

616.1.

999.

Dividitur hæc via in duodecim partes æquales, quæ ſin-
gulæ continent 30. gr. ; partes hæ vocantur Signa, & no-
minibus dantur; Aries ♈, Taurus ♉, Gemini II, Cancer ♋,
Leo ♌, Virgo ♍, Libra ♎, Scorpius ♏, Sagittarius ♐,
Capricornus [?] , Aquarius ♒, Piſces [?] . Unde hæ partes
nomina mutuatæ ſint, ubi de ſtellis fixis acturi ſumus vide-
bimus.

Diutius in percurrendis ſex ſignis primis bœret Sol, quàm
in ſex poſterioribus, daturque differentia novem dierum.

616.1.

1000.

Licèt circulus nullum habeat principium aut finem, ubi
tamen, in hoc, puncta varia determinanda ſunt, quoddam
punctum pro principio habendum eſt; hoc, in lineâ Eclipti-
câ, eſt primum punctum Arietis; quomodo determinetur, in
ſequentibus videbimus. Non eſt ſixum inter ſtellas fixas; id-
circo orbitæ Planetarum, quæ adeò parum mutantur, ut pro
immutabilibus haberi poſſint , non eundem reſpectu bujus puncti ſitum ſervant.

616.1.

1001.
1002.
929.

617. Definitio 2.

Diſtantia Solis à primo puncto Arietis, in conſequentiâ,
menſurata, dicitur Solis Longitudo.

617.1.

1003.

Longitudines cœterorum corporum cœleſtium, eodem modo in
Eclipticâ menſurantur; Ad banc referuntur, ſi circulus ma-
jor per corpus concipiatur perpendicularis ad Eclipticam; punctum enim, in quo hæc ab illo circulo ſecatur, determi-
nat corporis longitudinem.

617.1.

1004.
1005.

618. Definitio 3.

Diſtantia corporis cœieſtis à lineâ Eclipticâ, vocatur il-
lius Latitudo. Eſt arcus circuli majoris, ad Eclipticam per-
pendicularis, inter corpus & Eclipticam interceptus.

618.1.

1006.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer