Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. III. cunque, eandem Terricolœ imaginantur ſphæram, ad quam
corpora cœleſtia referunt; & quam, in ſequentibus, nomina-
bimus ſphœram ſtellarum fixarum.

614.1.

988.
990.

Hiſce poſitis, ſi per Tellurem, & corpus, lineam concipia-
mus, quœ ultra corpus continuata ſphœram memoratam ſecat,
habemus punctum, ad quod corpus memoratum refertur, & quod eſt locus apparens corporis.

614.1.

991.

Dum corpus, aut Tellus, aut ambo, moventur, agitatur
hæc linea, & motus apparens eſt linea, quam inter ſtellas
fixas deſcribit extremitas lineœ memoratæ, tranſeuntis per
Tellurem & corpus, cujus motus apparens obſervatur.

614.1.

992.

Idcirco eœdem apparentiœ ex tranſlatâ Tellure ſequuntur,
quàm ex tranſlato corpore, & eædem etiam ex motu amborum
deduci poßunt.

614.1.

993.

Si autem Corpus & Tellus ita moveantur, ut linea, quœ
per bœc corpora tranſit, motu parallelo feratur, corpus in-
ter ſtellas fixas quieſcere videbitur; quia ſpatium, in hoc
caſu, ab extremitate lineæ inter ſtellas percurſum, non
poteſt ſuperare ſpatium à Tellure percurſum; linea autem
æqualis toti ſpatio, quod à Tellure poteſt percurri, ad diſtan-
tiam ſtellarum fixarum remota, nobis ſenſibilis non eſt.

614.1.

994.

Ex motu Telluris circa axem etiam datur motus apparens,
qui ſuo tempore, ex fundamentis in hoc capite poſitis, fa-
cilè deducetur.

614.1.

995.

Motum apparentem à relativo differre, & ex motu ſpe-
ctatoris variari, navigantes quotidie experiuntur.

615. CAPUT III.
De Phœnomenis Solis ex motu Telluris in orbitâ.

SIt Sol in S; Tellus in orbitâ ſuâ in T; rs ſphæra ſtella-
rum fixarum; locus apparens Solis eſt s . Dum Tellus in orbit â transfertur à Tin t, Sol moveri videtur, & percur-
rere arcum s r , qui menſurat angulum r S s, æqualem angulo T S t; ita, ut celeritas motus apparentis Solis pen-
deat, à celeritate motus angularis Telluris, reſpectu centri
Solis; qui motus ex duplici cauſâ creſcit; ex imminutâ di-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer