Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA diſponintur charta nigra, ut à lumine per feneſtram cubicu-
lum intranti vittæ probè illuminentur: ſi ſpectator trans
priſma vittas intueatur, ut in exp. ſtatim memorato, eodem
modo, ac in illo experimento, colores ſeparati apparent.

593. Experimentum 2.

Dentur in R & V vittæ ſericæ in Experimento præceden-
ti memoratæ hæc violacea, illa rubra eſt; flammâ candelæ
illuminentur; ad ſex pedum diſtantiam detur lens convexa
V, de qua in Exp. 6. cap. 19; ad diſtantiam circiter ſex
pedum, in chartâ albâ dabitur in r repræſentatio vittæ R,
ad minorem diſtantiam in v aliûs repræſentationem exactam
habemus. Determinatur ubi repræſentationes ſunt exactæ,
ſi fila nigra trajiciant ſuperficiem vittarum, nam hæc fila di-
ſtincta apparent in exactâ repræſentatione.

593.1.

TAB. XIX.
fig. 2.

Corporum colores varios dari, quia radii diverſi à corpori-
bus diverſê coloratis reflectuntur, & corpus illius coloris ap-
parere, qui oritur ex permixtione radiorum reflexorum,
non modo ex præcedentibus experimentis deducitur, ſed
etiam directis demonſtratur.

593.1.

907.

594. Experimentum 3.

Dentur duo corpora quæcunque unum rubrum, alterum
cœruleum, illuminentur hæc ſucceſſivè, in loco obſcuro,
coloribus imaginis coloratæ, refractione priſmatis formatæ,
ſinguli colores ab ambobus quidem reflectuntur, ſed radii
rubri magnâ copia à corpore rubro repercutiuntur, dum pau-
cos ex his reflectit corpus cœruleum, ut ex collatione coloris
rubri amborum corporum clarè patet; contrarium obſer-
vatur in radiis cœruleis, qui à corpore cœruleo magnâ co-
piâ reflectuntur, dum à corpore rubro pauci tantum, re-
flectione redeunt.

Radii, qui à corpore non reflectuntur, in hoc penetrant, ibi-
que innumeras reflectiones & refractiones patiuntur, ut inter
num. 842. & 843. explicavimus; donec tandem ſeſe jungant
particulis ipſius corporis . Idèo corpus eo citius incaleſcit, quo minori copiâ reflectit lumen. Idcirco corpus album,
quod ferè omnes radios quibus illuſtratur reflectit , omnium, lentiſſimè incaleſcit, dum corpus nigrum, in quod ferè omnes

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer