Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA do colores ſequentes ad rubrum uſque. Si, poſitis annulis
coloris cujuſcunque, diametri exactè menſurentur ci culo-
rum, qui in medio latitudinis ſingulorum annulorum conci-
piuntur, quadrata diametrorum erunt inter ſe ut numeri im-
pares 1. 3. 5. & c. & eodem modo, menſuratis diametris cir-
culorum, in medio ſingulorum interſtitiorum inter annu-
los, illarum quadrata erunt, ut numeri pares 2. 4. 6. & c. Cùm autem agatur de vitris ſphæricis, craſſities laminæ aëreæ,
in circulis memoratis, ſunt ut numeri pares & impares.

589.1.

863.

590. Definitio

Color homogencus, in laminâ medii cujuſcunque, dicitur
primi ordinis, ſi lamina fuerit omnium tenuiſſima, quæ talem
colorem reflectit; in laminâ, cujus craſſities tripla eſt, dici-
tur ſecundi ordinis, & c.

590.1.

897.

Color primi ordinis eſt omnium maximè vividus; & ſucceſ-
ſivè, in ordinibus ſequentibus, ſecundo, tertio, & c, minus
ac minus vividus eſt .

590.1.

898.
893.

Quando radiis hæterogeneis illuſtratur lamina aërea, inter
vitra Teleſcopiorum, aut lamina ſimilis ex aliâ quacunque
materiá, ut in Exp. 1. & 2. varii ex annulis, in ultimo ex-
perimento viſis, inter ſe confunduntur, & color videtur,
qui ex horum permixtione conflatur; nam eadem laminæ
craſſities, ad colores diverſos, variorum or dinum, reflecten-
dos, ſæpè requiritur: ſic lamina, quæ violaceum tertii ordi-
nis reflectit, etiam repercutit rubrum ſecundi ordinis, ut,
ad hoc attendendo, ex ultimo experimento deducitur: ideò-
que in Exp. 1. & 2. , violaceus annulus tertius cum parte ex-
teriori annuli rubri ſecundi confunditur, & color datur pur-
pureus; non tamen omnis ruber color ſecundi ordinis abſor-
betur; quia annulus ruber violaceum latitudine ſuperat.

590.1.

899.

Quo magis augetur laminæ craſſities, eo plures colores re-
flectit, varios, ex diverſis ordinibus. Lamina violacea de-
cimi ordinis, congruit cum cæruleâ noni ordinis, & flavâ
octavi ordinis, & tandem cum rubrâ ſeptimi ordinis, & color
laminæ ex permixtione horum colorum conflatur.

590.1.

900.

Si, in Exp. 1. & 2. , obliquè ſpectator intueatur laminas,
aëream, & aqueam, dilantantur annuli cum oculi obliquitate,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer