Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA queâ in bullâ, quarum craſſities recedendoà medio creſcunt,
eodem ordine colores diſponuntur. In laminâ tamen den-
ſiori minor craſſities requiritur, quàm in rariori, ut eodem
colore tingantur.

586.1.

888.
889.

587. Experimentum 3.

Iiſdem poſitis quæ in Experimento 1. ; madefactis paulu-
lum ab unâ parte vitrorum marginibus, aqua paulatim inter
vitra penetrabit; in aquâ non alii, quàm in aëre, circulorum
colores obſervantur, neque horum ordo mutatur, ſed circuli
contrahuntur; ubi ad centrum pervenit aqua, omnes circu-
lorum portiones in aquâ à portionìbus in aëre ſeparantur, & in minus ſpatium rediguntur.

Laminæ color ab illius craſſitie , & denſitate , pen- det, non à medio circumdante.

587.1.

890.
887.
889.

588. Experimentum 4.

Si lamella ex lapide ſpeculari ita tenuis detur, ut colorata
appareat, colores non mutantur ſi madefacta fuerit, id eſt,
ſi, loco aëris, aquâ circumdetur lamella.

Ejuſdem lamellæ color eſt eo magis vividus, quo illius denſitas
magis differt cum denſitate medii circumambientis. Hoc præ-
cedenti Experimento probatur, in quo colores laminæ made-
factæ languidiores ſunt, quàm laminæ aëre circumdatæ. Etiam
in Exp. 3. minus vividi ſunt colores quàm in ſecundo; in utroque
lamina aquea datur, in hoc aëre, in illo vitro circumdata; minus
autem aqua & vitrum denſitate differunt, quàm aër & aqua.

588.1.

891.

Si media denſitate æqualiter differant, colores vividiores
erunt, ſi denſius rariori circumdetur: nam in laminâ vitreâ
tenuiſſimâ, quæ coloribus ex tenuitate tingitur, aëre circum-
datâ, colores magis vividi erunt, quàm in Exper. 1. in quo
lamina aërea vitro circumdatur.

588.1.

892.

Ejuſdem denſitatis lamina, eodem medio circumdata, eo
majori copiâ lumen reflectit, quo tenuior eſt. Nimium tamen
ſi minuatur craſſities, non reflectit lumen. Patent hæc expe-
rimentis præcedentibus; in tribus primis circuli colorati mi-
nores, qui etiam ſunt tenuiores, omnium optimè lumen re-
flectunt; in centro verò, ubi lamina eſt omnium tenuiſſi-
ma, nulla ſenſibilis datur reflectio; ut illud in ſecundo clarè

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer