MATHEMATICA LIB. III. CAP. XIX.
do: ita, ut hæc longitudo ſola conſideranda ſit in determi-
nandis colorum limitibus, in ipſâ imagine, hi in hac figurâ
litteris a, b, c, d, e, f, g, h, notantur, & numerus uni-
cuique colori adſcriptus ſpatium ab hoc in imagine occupa-
tum deſignat, diviſâ totâ imaginis longitudine in partes 360.
559.1.
TAB. XVI.
fig. 1.
861.
853.
Si latitudo imaginis Solis oblonga minuatur, magis in i-
magine colores heterogenei ſeparantur, quia in ſingulis pun-
ctis minori numero confunduntur imagines peculiares, ex
radiis variarum refrangibilitatum parum inter ſe differentium.
Color cujuſcunque radii, ut & hujus refrangibilitas, nul-
lis refractionibus, neque reflexionibus, aut per mixtionibus
quibuſcunque mutatur.
De refractione & reflectione in hoc capite, de permixtio-
ne in ſequenti, agam.
Refrangibilitatem refractione non mutari in exp. 5. cap.
præcedentis probatur; quod & etiam ad colorem referri po-
teſt; hæc eadem experimento ſequenti clariùs evincuntur. Circa quod notandum, quod & de ſequentibus etiam dicen-
dum eſt, experimenta inſtituenda eſſe cum priſmatibus ex
vitro puro venulis immune, his enim irregulariter lumen in
priſmate movetur & radii refractionibus non ritè ſeparantur.
560.
Experimentum
1.
Rebus diſpoſitis ut in exp. 1. capitis præcedentis, inſti-
tuitur experimentum cum radio ſolari per foramen intrante,
cujus diameter eſt ſemi pollicis; ſuſtentaculum autem S
priſmatis tale eſt, ut inter latera moveatur tabella t, quæ in
hoc experimento uſu venit, in hac datur foramen F diame-
tri octavæ partis unius pollicis, per hoc tranſmittitur lumen
à priſmate refractum, quo radii in oblongâ imagine melius
inter ſe ſeparantur, radiis magnâ parte interceptis; imago
hæc oblonga RV, ad diſtantiam decem aut duodecim pe-
dum à priſmate, cadit in tabellam t, ſuſtentaculi ſimilis
priori, in quâ tabellâ etiam exiguum, ut in primâ, datur
foramen F; per quod radii tranſeunt, qui in ſecundum ca-
dunt priſma, huic ſuſtentaculo impoſitum, & refringuntur
eodem modo ac per primum; paululum circa axem agitan-
do primum priſma, adſcendit aut deſcendit imago RV, quo