Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. XVIII. illuminata rotunda, eo major, quo planum magis à foramine
diſtat, quod oritur ex radiis à lateribus Solis provenientibus,
cum illis, qui à centro ad foramen perveniunt angulum
formantibus, & in foramine hos interſecantibus, ita ut in
plano quaſi imago Solis detur.

Si radii per priſma BB non tranſirent, & ad diſtantiam
tabulæ T in planum caderent, Solis imago haberet diametrum
æqualem latitudini imaginis RV; quæ latitudo refractione
non mutatur; quia radii, perpendiculariter ad axem, priſma
intrant, & ad hoc, reſpectu latitudinis imaginis, non in-
clinantur. Cum autem alio reſpectu oblonga ſit Solis imago,
clarè inde ſequitur, non omnes radios æqualem paſſos re-
fractionem; radiis homogeneis rotundam, licèt refractis,
dantibus Solis imaginem. Minimè refrangibiles radii pertin-
gunt ad R, maximè refrangibiles ad V; & ſemicirculis in
R & V terminatur tota imago RV; quia ex circularibus
imaginibus tota conſtat: inter R & V autem dantur imagi-
nes circulares innumeræ, ex radiis refrangibilitatum inter-
mediarum omnium poſſibilium; aliter ad latera non lineis
rectis imago RV terminaretur.

552.1.

853.

In plurimis experimentis, per ſciſſuram aut foramen lu-
men intromitti in locum obſcurum, vidimus, quod ad arbi-
trium artificis reliquimus; nos autem hac methodo uſi ſumus.

In plano ligneo, quo feneſtræ apertura obturatur, datur
foramen quadratum, cujus latus eſt quatuor pollicum; cir-
cumdatur hoc tribus regulis ligneis AB, BC, CD, quæ
retinent tabellam ligneam quadratam R, longitudinis & la-
titudinis ſex pollicum. Extrahi poteſt hæc, & variæ dantur
variis experimentis inſervientes. Quæ in experimento ſe-
quenti adhibetur, à parte poſteriori in medio excavatur, ut
contineat lentem convexam, objectivam Teleſcopii ſedecim
aut viginti pedum; & in medio datur foramen rotundum f,
cujus diameter ſemi pollicem ſuperat, per quod, tranſeun-
do per vitrum, radii ſolares cubiculum intrant. In ante-
riori parte quoque excavatur tabella Q, non tamen in medio; continet cavitas hæc orbem æneum rotundum L, verſus pe-
ripheriam perforatum in f, quod foramen æquale eſt foramini

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer