Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA termedium ſpatium radiis mediâ refrangibilitate præditis il-
luminatur.

551.1.

852.

552. Experimentum 1.

Detur in laminâ metallicâ in feneſtrâ foramen, diametri
quartæ partis pollicis, per quod radii ſolares cubiculum
obſcurum intrent, cadant hi in priſma vitreum triangulare
AA, ut in totum ab inferiori ſuperficie reflectantur, (vi-
de exp. n. 789.) Duabus refractionibus, quas lumen pati-
tur, radii diverſè refrangibiles non divergunt, & reflexi ad
ſecundum priſma, etiam vitreum & triangulare, BB per-
veniunt, eodem modo ac ſi directè à Sole procederent. Priſmata hæc ambo circa axes ſunt volubilia, ut ante expli-
catum ; primum AA ligno imponitur & huic alligatur, ita tamen, ut rotatio circa axem non impediatur; lignum hoc
cum globo mobili conjungitur, qui â tripode ſuſtinetur,
quæ machina in praxi geometriæ vulgaris eſt. Priſma ſe-
cundum BB imponitur ſuſtentaculo S, in cujus lateribus
ſciſſuræ variæ dantur, reſpondentes inter ſe in ſingulis lateri-
bus; illis priſma ad varias altitudines ſuſtinetur, ſemper ta-
men horizontaliter, ambabus axeos extremitatibus in ſciſſu-
ris reſpondentibus poſitis.

552.1.

TAB. XV.
fig. 2.
791.

Lumen ad priſma BB perpendiculariter ad axem accedit
& tranſmittitur, ut in fig. 1. demonſtratur, in qua BD & EH latera priſmatis deſignant; etiam ad utrumque latus
æqualiter inclinatur lumen: quod obtinetur, ſi circa axem
priſma agitetur, lumen enim Solis in hac agitatione adſcen-
dit iterumque deſcendit, ſituſque quæſitus, eſt ubi lumen
maximè elevatur: ita autem ambo ſunt diſponenda priſma-
ta, ut in hoc caſu lumen horizontaliter ex priſmate BB
exeat. Radius hicce horizontalis, ad diſtantiam quindecim
aut viginti pedum, cadit in tabulam T, chartâ albâ obte-
ctam, quæ pede ſuſtinetur, quo ad varias altitudines eleva-
tur & firmatur. Radii divergentes ad tabulam perveniunt
& in hac formant imaginem oblongam RV, terminatam,
ad latera, lineis parallelis, in R & V verò ſemicirculis.

Radii ſolares, per foramen rotundum tranſeuntes, ſi ad
certam diſtantiam in planum cadant, in hoc videtur macula

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer