Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Sit inter A B & C D radius ſolaris, ex innumeris aliis,
inter ſe parallelis, formatus; non omnes hi æqualem patiun-
tur refractionem, ſi enim obliquè in ſuperficiem BD me-
dii denſioris incidant, quidam inter BE & DG refringun-
tur, & juxta hanc directionem in denſiori medio moventur; alii magis inflectuntur, & inter BF & DH, juxta harum
linearum ſitum, motum dirigunt; nulla denique directio
concipi poteſt inter media juxta quam radii quidam non mo-
ventur, in ſingulis punctis inter B & D: ita ut radius quan-
tumvis exiguus refractione in innumeros alios dividatur, quia
omnis radius, ut à Sole profluit, quantumvis exiguus hete-
rogeneus eſt, & conſtans ex innumeris minoribus radiis re-
frangibilibus juxta omnes gradus refrangibilitatis.

551.1.

TAB. XV.
fig. 1.

Radii memorati paralleli, incidentes in ſuperficiem pla-
nam, refractione moventur inter BE & DH; quæ lineæ
divergunt inter ſe, & continuatæ magis ac magis ſeparan-
tur; ita ut radii memorati refractione diſpergantur. In
n. 653. radios conſideravimus homogeneos, ut ubique in tota
parte præcedenti; ſatis eſt exigua differentia refrangibilita-
tis in radiis ſolaribus, ut in præcedentibus negligi potuit. Quid in homogeneis radiis obtineat etiam prius fuit exami-
nandum, & quid ex diverſâ refrangibilitate in propoſitioni-
bus mutandum ſit unuſquiſque facile videbit.

551.1.

851.

Ut hæc radiorum refrangibilitas ad oculum pateat, au-
genda eſt divergentia memorata; quod fit, ſi radii memora-
ti incidant in ſuperficiem EH, medium denſius terminan-
tem, & hoc à rariori ſeparantem, quæ cum ſuperficie BD
angulum quemcunque format, & ad hanc ita inclinatur, ut
in illam radii magis refrangibiles obliquius incidant, quàm
minus refrangibiles; ita ut illi, tranſeundo in medium ra-
rius, ex duplici cauſa, majori refrangibilitate & majori in-
clinatione, magis detorqueantur, & ab aliis magis diver-
gant. Radii minus refrangibiles inter BE & DG, ſecun-
dò refracti inter EI & GL motum continuant; alii inter
FM & HN: in quo caſu, ſi, ad diſtantiam quindecim
aut viginti pedum, in plano hi radii cadant, ſenſibiliter
maximè & minimè refrangibiles ſeparantur, & totum in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer