MATHEMATICA. LIB. III. CAP. XVII.
gat & hanc non excedat. Tunc enim pictura quantum poteſt
fieri maximè à lumine reflexo illuminatur, & ſingula illius
puncta æqualiter illuſtrantur; directè etiam in ſingula pictu-
ræ puncta lumen, ſenſibiliter æquale, cadit; admotâ flam-
mâ, lumen hoc quidem augeretur, ſed minueretur reflexum,
& diminutio hujus augmentum illius ſuperaret.
Uſus vitri V V eſt inflexio luminis, quo pictura O O il-
luminatur, antequam illud ad hanc perveniat; qua infle-
ctione lumen omne ad lentem a a pervenit, & repræſenta-
tioni in plano albo inſervit.
Omne lumen, quod huic repræſentationi utile eſt, tranſit
per foramen f; radiique à variis punctis procedentes ibi ſeſe
mutuo interſecant; quare pictura inverſa in vitro, erecta da-
tur in plano albo; annulo b b omnes radii, qui repræſenta-
tioni formandæ non inſerviunt, intercipiuntur, ne cubiculum
intrent & minus vivida ſit pictura. Annulus etiam hicce
intercipit radios, quibus unum punctum magis quàm aliud il-
luminatur, quo lumen, quod ex ante dictis quidem æqua-
bile ſatis eſt, magis adhucdum æquabile fit. Niſi exactè
detur annulus b b in radiorum interſectione, magnoperè
nocet.
539.
LIBRI III. Pars III.
De Opaco & Coloribus.
CAPUT XVII.
De Corporum Opacitate
Definitio
.
COrpora quæ lumen tranſmittunt vocantur pellucida. Ta-
lia ſunt omnia media , vacuo excepto.
615.
Nullum datur corpus, cujus partes minimæ non ſint pelluci-
dæ; hoc in dubium nemo vocabit, qui mycroſcopiis ſæpe u-
ſus eſt: partes quædam metallicæ, quæ licèt exiguæ, lumen
non tranſmittunt, ſi in menſtruis diſſolvantur, id eſt, in