Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA objecti locum habeat, datur hujus repræſentatio in pariete; qui ſi albus fuerit, & objectum Solis radiis illuſtratum, vivi-
dis coloribus depictum objectum erit.

533.1.

815.

534. Experimentum 3.

In loco obſcuro feneſtra chartâ albâ obtegitur, in cujus
medio foramen datur, cujus diameter ſemi pollicem paulu-
lum excedit, & quod cum foramine in feneſtrâ congruit, cui
ad dìſtantiam ad minimum quinquaginta pedum reſpondent
objecta varia à Sole illuminata; ſpeculum concavum cujus
ſuperficiei diameter eſt quindecim pollicum, & quod ad di-
ſtantiam octodecim pollicum colligit radios parallelos, ad
hanc diſtantiam à feneſtrâ diſponitur ita, ut linea, per cen-
trum foraminis, & centrum ſuperficiei ſpeculi tranſiens, ad
planum chartæ, & ſpeculi ſuperficiem perpendicularis ſit. Objecta tunc ſuper chartâ repræſentantur in circulo concen-
trico cum foramine, & cujus diameter æqualis eſt diametro
ſpeculi. Conus truncatus excavatus cum foramine extra
cubiculum jungitur ad excludendum lumen, quod non ab
objectis repræſentandis advenit.

534.1.

TAB. XIII.
fig. 4.

Sit ſpeculum cavum b e; centrum cavitatis C; punctum
radians A, ultra centrum C à ſpeculo diſtans; radii inci-
dentes A b, A d, A e, quorum reflexi b f, dg, eb, cum
intermediis, mutuis interſectionibus, formant curvam a a,
quam omnes tangunt; Punctum ideo A in hac curvâ appa-
ret , & moto oculo in plano curvæ apparentia per hanc curvam transfertur. In ſingulis autem planis quæ per C A
concipi poſſunt talis datur curva, omnes concurrunt in linea
C A, nempe in a. In hoc puncto a ergo maximâ copiâ col-
liguntur radii reflexi, quod ideò vocatur focus radiorum ex
A profluentium. Vice verſa A eſt focus, poſito radiante
in a .

534.1.

818.
TAB. XIII.
fig. 5.
808.
819.
785.

In hac figura pars curvæ, quæ ab unâ parte lineæ A C
datur, tantum delineata eſt; pars ſimilis ad aliam partem
concipi debet; ambæ junguntur in foco puncti radiantis.

Recedente puncto radiante ad ſpeculum accedit curva.

820.

Accedente radiante recedit à ſpeculo curva & verſus
ipſum radians movetur; donec in centro C concurrant; in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer