Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. XV. AA cohœret, quod ope cylindri hujus circa punctum
ſuum medium horizontaliter rotatur; inter ſuſtentacula
AB, AB, ſpeculum utcunque inclinatur, & ope cochlea-
rum in B, B, in ſitu quocunque firmatur.

533.1.

TAB. XIII.
fig. 2.
0571a-01

Expoſito ſpeculo radiis ſolaribus ita, ut radius, qui ad ſpe-
culi punctum medium pertingit, ad ſuperficiem ſit perpen-
dicularis, cùm omnes alii huic ſint paralleli, colliguntur in
focum, ad diſtantiam à ſpeculo quartæ partis diametri ſphæ-
ræ, ibique violenter urunt.

Si diameter ſuperficiei ſpeculi, ut in noſtro, ſit circiter
quindecim pollicum, & focus detur ad diſtantiam ſeſqui pe-
dis, lignum ſtatim flammam concpiit, & laminæ tenues
plumbi brevi liqueſcunt.

Si conſideremus radios à C d remotos & huic parallelos,
ſi vicini fuerint, reflexi ſeſe mutuo interſecant antequam ad
C d perveniant, & in hoc caſu, id eſt, ubi incidentes pa-
ralleli obliquè in ſpeculum impingunt, parum diſperſi refle-
ctione in unum punctum colliguntur.

533.1.

815.

Si focus, in quo radii paralleli â ſpeculo cavo colligun-
tur, fiat punctum radians, radii parum diſperſi, reflectun-
tur paralleli inter ſe .

533.1.

816.
813. 785.

Ex hiſce ſpeculi cavi proprietatibus deducimus metho-
dum repræſentandi objecta in loco obſcuro, ſimilem illi, de
qua antèa, adhibitâ lente convexâ .

533.1.

817.
711.

Detur foramen F in pariete; ſit a b ſpeculum cavum ita
diſpoſitum, ut colligat in F radios parallelos, & ad parie-
tem perpendiculares: juxta hanc directionem radii ex F pro-
cedentes reflectuntur , quales ſunt radii, qui ab objectis re- percuſſi in F ſeſe mutuò interſecant.

533.1.

TAB. XIII.
fig. 3.
816.

Sint AF radii à puncto objecti longinqui manantes; re-
flectuntur hi à ſpeculo perpendiculariter ad parietem; & quia radii ex puncto longinquo, per exiguum foramen tran-
ſeuntes, pro parallelis haberi poſſunt, colliguntur hi, poſt
reflexionem, in unum punctum a, ad diſtantiam parietis , id eſt, in ſuperficie hujus; ubi idcirco punctum repræſen-
tatur. Eodem modo radii per BF, à puncto profluentes,
colliguntur in b, quod cùm reſpectu omnium punctorum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer