PHYSICES ELEMENTA
tu contrario; poſito autem A ad diſtantiam infinitam, pun-
ctum curvæ à ſuperficie maximè remotum, ab hac diſtabit
quartam partem diametri: Unde ſequitur imminuta appare-
re objecta; repræſentationes enim omnes inter arctos limites
continentur.
Si moveatur oculus, movetur & objecti apparentia, cujus
figura etiam mutatur: ſingula enim puncta per ſuas curvas
moventur, & quidem inæqualiter pro diverſo oculi ſitu, re-
ſpectu ſingularum curvarum; unde neceſſario ſigura mutatur.
532.
Experimentum
1.
Si, in ſpeculo ſphærico convexo, aliquis ut A ſe ipſum in-
tueatur, faciem ſuam in a, erectam, imminutam, & à vera
diſſimilem, videbit; motu oculi reliqua memorata obſerva-
bit reſpectu objectorum fixorum.
Sit b d ſpeculum cavum, portio ſphæræ cujus centrum
eſt C; cadant in ſpeculi ſuperficiem radii paralleli, inter
quos detur C d per centrum tranſiens; reflexione hic in ſe
redit , & radii vicini, reflexi, convergentes fiunt, &
cum hoc concurrunt in focum F, punctum medium inter
d & C. Sit A b radius parum à C d diſtans; ducatur ſemi-
diameter C b; angulus incidentiæ erit A b C, cui æqualis
eſt angulus reflexionis C b F , ut & angulus alternus b C
F; Eſt ergo iſoſceles triangulum b FC, & latera FC & F b ſunt æqualia: propter exiguum b d, F d & F b ſenſibi-
liter non differunt; idè FC & F d ſunt æquales: quæ de-
monſtratio omnibus radiis à C d parum diſtantibus competit.
532.1.
813.
TAB. XIII.
fig. 1.
806.
805.
Si radii paralleli magis à C d diſtent, in F non conve-
niunt; omnes tamen in circellum exiguum concurrunt, ſi
ſpeculi diametrum non excedat ſextam aut quintam partem
diametri ſphæræ, cujus portio eſt ſpeculum.
Hoc fundamento nituntur ſpecula uſtoria, quæ radios ſo-
lares parallelos in focum colligunt.
533.
Experimentum
2.
Detur ſpeculum concavum S, ex metallo, aut vitro hy-
drargyro à poſteriori parte induto; ſuſtineatur hoc pede li-
gneo P, in cujus ſuperiori parte datur cavitas cylindrica,
quæ cylindro ligneo impletur, qui cum tranſverſo ligno