MATHEMATICA LIB. III. CAP. XIII.
tatis ſeparantur; ſic in ſuperficie aquæ aut vitri reflectitur.
An tantâ copiâ lumen, ubi media ſeparantur, in horum
particulas poteſt incurrere, dum per utrumque per ſpatium
magnum in has non incurrendo movetur? An tales particu-
læ majori numero verſus ſuperficiem dantur quam alibi?
Lumen etiam majori copiâ reflectitur, in denſiori medio,
incurrendo in ſuperficiem rarioris, quàm contra in rariori,
impingendo in ſuperficiem denſioris.
527.
Experimentum
. 2.
In loco obſcuro, in quo lumen per foramen in lamina L
intrat, detur priſma triangulare vitreum AB; lumen prif-
ma intret per latus unum; ſi ad vicinum latus perveniat, & efficiat angulum incidentiæ majorem grad. 40. in totum re-
flectitur, & nihil in aërem penetrat; lumen autem in aëre à
vitro nunquam in totum reflectitur.
Si verò reflexio fiat ex impactu luminis in partes ſolidas
corporum, plures tales dantur partes in aëre, quàm in vitro,
nam ſi ab ipſo vitro in hoc lumen reflecteretur, ad ſepara-
tionem mediorum lumen nunquam pertingeret; ex vitro e-
tiam lumen poſſe exire, ubi reflectitur, in Exp. ſequentibus
probatur. In viciniis idcirco vitri tot requiruntur partes in
aëre, ut lumini via non detur, ita ut in totum in vitrum re-
flectatur; tales tamen non dari patet, quia per aërem juxta
omnes directiones ad vitrum uſque pervenit lumen & vitrum
intrat. Etiam in eodem loco ſuperficiei, ſeparantis vitrum
& aërem, lumen ab unâ parte accedens reflectitur, dum
quod à parte oppoſitâ advenit, tranſmittitur. Quod clarè
probat lumen ibi reflecti, ubi pertranſire poteſt.
528.
Experimentum
3.
Iiſdem poſitis, quæ in Experimento præcedenti, fi mi
nuatur luminis obliquitas, pro parte in aërem tranſibit.
TAB. XII.
fig. 3.
Quis concipiet lumen, quod ex vitro in aërem tranſit & in partes ſolidas non incurrit, illud totum, ſi paululum au-
geatur obliquitas, incurrere in tales partes; cùm in utroque
medio, ut dictum, meatus juxta omnes directiones dentur.
529.
Experimentum
4.
Priſma vitreum triangulare AB, volubile eſt circa axem;