Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. XIII. exeunt; ideò quantum poteſt oculus huic lenti admovendus
eſt.

522.1.

777.
0561a-01

Campus in hoc Teleſcopio pendet à magnitudine lentis ob-
jectivæ; radii enim, qui à puncto obliquè ad centrum hujus
lentis perveniunt, ſæpe oculum non intrant, dum radii ab
eodem puncto, qui per lentem verſus periferiam tranſeunt,
ad oculum pertingunt.

522.1.

778.

523. CAPUT XIII.
De Reflexione Luminis.

LUmen à corporibus opacis repercuti vidimus, & quidem
in omnibus punctis verſus omnes partes . In cauſâ eſt inæqualitas ſuperficierum, quæ conſtant ex innumeris pla-
nis minimis, quæ, in omnibus punctis ſenſibilibus, ver-
ſus omnes partes diriguntur; quod facilè concipitur, ſi ſuper-
ficiem innumeris hemiſphæriis minimis obtectam concipia-
mus. Hoc revera ſic ſe haberi deducimus, ex reflexione lu-
minis, â ſuperficie politâ, id eſt, cujus æqualitates ſunt
ſublatæ; quæ verſus unicam tantum partem in ſingulis pun-
ctis lumen reflectit; quod æquè in curvis ac planis ſuperfi-
ciebus locum habet. Etiam, à ſuperficiebus minimé politis,
lumen maximâ copiâ reflecti verſus illam partem, verſus
quam, ſi politæ forent, in totum reflecteretur, quotidianis
experimentis extra dubium eſt.

523.1.

710.
779.

Sit radius luminis AC, obliquè in ſuperficiem planam im-
pingens; ſit ad hanc perpendicularis CO, & reflectatur ra-
dius per CB,

523.1.

TAB. XII.
fig. 2.

524. Definitio 1.

Radius CB, vocatur Radius reflexus.

525. Definitio 2.

780.

Angulus OCB vocatur angulus reflexionis.

781.

Radius reflexus eſt cum incidente in eodem plano perpendi-
culari ad planum reflectens.

525.1.

782.

Hujus enim plani actio, qua lumen repercutitur, perpen-
diculariter dirigitur ad hoc planum, quod ſibi ſimile ponitur
in omnibus punctis.

525.1.

783.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer