Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

70. CAPUT IX.

De Trochlea ſimplici, Libra, & Centro gravitatis.

71. Definitio 1.

TRochlea ſimplex, eſt orbiculus circa axem volubilis,
cui circumpo ſitus funis ductarius dictus, Trochlea ex-
hibetur in A, funis ductarius eſt d c e.

71.1.

123.
TAB. II.
48. 19.

Hac Machinâ potentiæ directio mutatur, nec ullîus alîus
uſus eſt, quando ſuo loco eſt fixa; in hoc enim caſu, vis,
ſeu potentia, funi ductario applicata, ut M, æqualis impedi-
mento P, æquipollet impedimento ; nam potentia moveri non poteſt, quin impedimentum eodem tempore ſpatium
æquale percurrat.

71.1.

124.
100.

Pondera explorantur, id eſt, quantitates materiæ in ſin-
gulis corporibus comparantur , adhibitâ librâ aut bilance, inſtrumento notiſſimo.

71.1.

121.

72. Definitio 2.

Axis libræ vocatur linea circa quam libra movetur, aut
potius rotatur.

72.1.

125.

73. Definitio 3.

Quando longitudinem brachiorum ſive jugi conſideramus,
axis conſideratur ut punctum, & vocatur centrum libræ.

73.1.

126.

74. Definitio 4.

Puncta ſuſpenſionis, aut applicationis, vocantur, puncta
in quibus vel actu ſunt, vel liberè dependent pondera, aut lan-
ces, quibus pondera imponuntur.

74.1.

127.

Circa hanc Machinam ſequentia notanda ſunt.

Pondus æqualiter gravat punctum, ſi liberè ab eo depen-
deat, ad quamcunque altitudinem, ac ſi pondus in ipſo poſitum
intelligeretur.

74.1.

128.

Pondus enim corporis ad omnes altitudines æqualiter tra-
hit funem quo ſuſpenditur .

74.1.

115. 116.

75. Experimentum 1.

In libra AB, pondus P, ope funis BD, ad varias ſuſpen-
ditur altitudines; & eo ſitus libræ non mutatur.

75.1.

TAB. III.
fig. 2.

Actio ponderis ad movendam libram eo major eſt, quoma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer