MATHEMATICA LIB. III. CAP XI.
& in oculo citius concurrunt; id eſt ad oculum perveniunt
quaſi à puncto remotiori, quod à ſene diſtinctè videtur,
procederent.
Trans lentem cavam objecta minus diſtantia, minus illumi-
nata, & minora, apparent.
Radii A b, A b, & omnes intermedii, tranſeundo per
Ientem cavam magis divergentes fiunt , & oculum intrant
quaſi à puncto minus diſtanti a procederent , in quo pun-
ctum A apparet .
513.1.
TAB. X.
fig. 6.
705.
652.
737.
Ex radiorum divergentiâ auctâ magis diſperguntur radii,
& minori numero oculum intrant, quod minuit puncti illu-
minationem .
738.
Minuitur etiam magnitudo apparens, quia radii A b, E b,
quibus extremitates objecti videntur minus convergentes ad
oculum perveniunt ; ideò angulus c d c ſub quo trans
lentem objectum videtur, minor eſt angulo A d E, ſub quo
nudis oculis apparet: quare & ex imminutâ diſtantiâ & ex
imminuto angulo memorato, imminutum apparet objectum .
513.1.
TAB. X.
fig. 7.
706.
734.
Illis inſervit lens cava, qui objecta propinqua tantum di-
ſtinctè vident; Myopes vocantur; trans hanc lentem puncta
remota appropinquantur , & radii, qui ante retinam con-
currebant, magis divergentes oculum intrantes, in retinâ
concurrunt.
Vitra dantur unicâ ſuperſicie planâ ab unâ parte termina-
ta, ad aliam variis ſuperficiebus planis, angulos inter ſe for-
mantibus, per has radii, ab eodem puncto procedentes, di-
verſas patiuntur refractiones; & pro ſingulis ſuperficiebus o-
culum intrant juxta diverſam directionem, & quaſi à puncto
diverſo procederent: id eſt, format idem punctum varios
focos imaginarios; & idcirco multiplicatum apparet: vide-
tur nempe in ſingulis focis imaginariis : quod cùm obti-
neat reſpectu ſingulorum punctorum objecti, per talem len-
tem polygonam objectum multiplicatum apparet.