Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. XI. quod fit ne quidem ad illud attendendo. Ideò idem obje-
ctum, ad eandem diſtantiam, diverſae; apparet magnitudinis,
ſi judicium de diſtantiâ fuerit diverſum.

512.1.

734.

Exemplum notabile habemus in Sole & Lunâ, majoribus
apparentibus propè horizontem, quàm ad majorem altitudi-
nim; licèt, ut Aſtronomis notum, pictura Solis in fundo oculi
ſit eadem in utroque caſu, & Lunæ pictura minor ſit, quando
propè horizontem major apparet; de diſtantiâ in neutro caſu
judicium ferre non poſſumus , ſed major, ex interpoſitis campis & coelo, hæc videtur propè horizontem. Per tubum
ſi intueamur corpora memorata, diſtantia apparens evaneſcit,
& cum hac magnitudo quæ ex ipſà deducitur. Ab infantiâ
continuò, & adhucdum omnibus momentis, ideam diſtan-
tiæ cum augmento in magnitudine apparente jungimus,
(quod ad verum de magnitudine judicium ferendum neceſſe
eſt,) quo hæ ideæ ita intimè junguntur, ut ſeparari ne-
queant, ne quidem in illis caſibus, in quibus novimus illas
nos in errorem ducere. Quòt errores tribuendi ſint ideis
ita junctis norunt logici.

512.1.

735.
732.

513. CAPUT XI.
De viſione trans vitra, & corrigendis quibuſdam
oculorum vitiis.

OBjectum viſibile eſt, quia ſingula hujus puncta ſunt quaſi
puncta radiantia ; Punctum ergo apparet in illo loco, ex quo radii divergentes emittuntur.

513.1.

736.
713. 714. 715.

Si radii utcunque in flexi divergentes oculum intrent, da-
bitur punctum viſibile in radiorum foco imaginario; planè e-
nim eodem modo radii hi oculum intrant, ac radii directè
ex illo foco procedentes; idemque ut in retinâ concur-
rant, cryſtallini ſitus requiritur: ita ut reſpectu ſpectatoris
non interſit, utrum illi radii refracti, an hi directi oculum
intrent; & idem motus detur in oculo, cùm ſe conſtituit
ut viſio ſit diſtincta .

513.1.

737.
719. 730.

Punctum eo magis illuminatum apparet, quo plures radii
ab boc procedentes oculum intrant.

513.1.

738.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer