Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. VIII. coreaceis cerâ & oleo imbutis impletur, quæ comprimuntur
operculo q(Q) ita, ut quam exactiſſime cum filo æneo, quod
hæc pertranſit, congruant.

69. Experimentum

Omnibus ut explicatum dispoſitis, antequam operculum
o, cum adjunctis, vitro ſuperiori imponatur, fruſtum au-
ri cum plumulâ ita diſponenda ſunt, ut hæreant inter ex-
trema laminæ i, ibique elaſticitate firmiter retineantur.

69.1.

120.

Impoſito tunc operculo, cerâ aëris ingreſſus inter hoc & vitrum, ut ſuperius dictum, cohibeatur; agitatâ antliâ ex-
hauriatur aër ex vitris.

Si nunc manubrium m circumvolvatur; clarum eſt eodem
momento aurum & plumulam relaxari, & dimitti, exactiſſi-
me etiam eodem momento ad laminam L pervenient.

Corpora cadentia percipiet ſpectator ad talem diſtan-
tiam poſitus, ut unico intuitu omnia percipiat vitra, ſi ad
minorem detur diſtantiam oculos dirigat ad ipſam lami-
nam L.

Ex alio etiam Experimento, in ſequentibus memorando,
idem hocce Phænomenon deducitur.

Ex hiſce ſequitur, gravitate obſtacula quæcunque per æqua-
lia ſpatia æqualibus temporibus transferri, ex actione imme-
diata gravitatis; patet enim corpora in primo momento eo-
dem modo moveri, & ſingulis momentis ſequentibus corpus
utrumque eodem modo accelerari; ſunt ergo actiones gra-
vitatis in corpora ut ipſa corpora , id eſt pondera ſunt ut quantitates materiæ; ſingulæque materiæ particulæ æqua-
les æqualiter ponderant, cujuſcunque corporis particulæ
fuerint.

69.1.

106.
121.

Quando pondus conſideratur ut potentia, intenſitas po-
tentiæ proportionalis eſt quantitati materiæ in corpore pon-
deranti, & potentiæ directio eſt verſus Terræ centrum.

69.1.

122.

Hæc de gravitate notanda erant, quia ponderibus in Ex-
perimentis circa preſſiones inſtituendis utimur.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer