Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. III. CAP. X. dem modo ac in experimento n. 663. in quo vitrum V oculi
tunicam corneam tranſlucidam repræſentat, dum aqua in
pixide humoris aquei vices gerit; ideoque poſitis corneâ
& humore aqueo, dabitur pictura inverſa objectorum in
oculo .

510.1.

713.
661.
TAB. VI.
fig. 4.
714.
710. 711:

511. Experimentum 2 .

Sit P pixis ſtatim memorata, aquam continens; detur hæc
in loco obſcuro, in quo foramen datur diametri circiter ſe-
mi pollicis, & cui ad certam diſtantiam reſpondent objecta
illuminata ita, ut per hoc foramen viſibilia ſint; applice-
tur vitrum V pixidis huic foramini, & pictura inverſa ob-
jectorum, in tabella alba T, dabitur: motu tabeIlæ diſtantia
ad quam repræſentatio eſt exacta, detegitur.

511.1.

TAB. IX.
fig. 4.

Pictura ſtatim memorata in oculo, & cujus imitationem
in hoc experimento habemus, ad nimiam diſtantiam à cor-
neâ, & ultra fundum oculi, daretur; minuitur idcirco
diſtantia ope humoris Cryſtallini denſioris mediis illum cir-
cumdantibus; radii enim convergentes in humore aqueo trans
cryſtallinum in humorem vitreum penetrant; id eſt, ex
medio rariori trans denſius, duabus ſuperficiebus ſphæricis
convexis terminatum, in rarius; quo motu convergentes
radii magis convergentes fiunt ; ideoque citius concurrunt, & pictura memorata intra oculum cadit.

511.1.

715.
700.

512. Experimentum 3 .

Iiſdem poſitis, quæ in experimento præcedenti, detur lens
vitrea convexa C inter vitrum V & tabellam T, multò ta-
men minus à vitro quam à tabellâ diſtans; ut pictura exacta
detur, verſus V admovenda erit tabella. In quo experimen-
to Oculum artificialem habemus, qui exactiſſimè quantum
ad motum luminis, naturalem imitatur. Vitrum V, ut in ex-
perimento præcedenti dictum, corneam repræſentat; lens
convexa vitrea C cryſtallini vices gerit; tabella T pro fun-
do oculi habetur; aqua humorum aquei & vitrei locum te-
net, in his enim humoribus lumen æqualem patitur refra-
ctionem.

512.1.

TAB. IX.
fig. 4.

Objecta, quæ ut explicavi in fundo oculi depinguntur, in
retinâ delineantur; & motu luminis fibræ tenuiſſimæ, ex

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer