Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. X. lente dantur; hiſce in eodem plano, objecta hæc, repræ-
ſentari poſſunt; quæ repræſentatio inverſa eſt, propter ra-
diorum interſectionem tranſeundo per vitrum; & ſenſi-
bilis, eſt in loco obſcuro, in quo lumen per ſolam len-
tem intrat, & quidem illud ſolum quo objecta depingun-
tur.

509.1.

711.
699.

Hæc obtinent ubicunque lens ponatur, & quidem circa
omnia objectorum puncta, luminis radiis illuſtrata, à quibus
lineæ rectæ non interruptæ ad lentem duci poſſunt; ita ut
ſequenti Experimento probetur diviſibilitas memorata in lu-
mine, & dividendi luminis capacitas in corporibus lumen
repercutientibus.

510. Experimentum i .

In loco obſcuro foramen detur, cui varia reſpondeant
objecta, ad diſtantiam ad minimum quinquaginta pedum, & majorem. Sit hoc V, & in hoc detur lens convexa, quæ col-
ligit radios parallelos ad diſtantiam quatuor aut quinque pe-
dum; ſi ad diſtantiam paululum majorem poſt lentem detur
planum album, in hoc objecta memorata pulcherrimis co-
loribus depinguntur. Notandum lentem in ſitu ad planum
parallelo ponendam eſſe; & motu plani aut lentis detegi di-
ſtantiam ad quam objecta exactiſſimè repræſentantur.

510.1.

TAB. IX.
fig. 2.

Hæc objectorum repræſentatio magnam cum illa, qua in
fundo oculi objecta viſa depinguntur, affinitatem habet, ut
ex oculi conſtructione patebit.

Oculi figura, ſi capite extrahatur, præterpropter eſt
ſphærica: nihilominus pars anterior eſt paululum magis con-
vexa.

510.1.

712.

Oculi ſectio in hac figurâ repræſentatur.

TAB. IX.
fig. 3.

Pars magis convexa A A, eſt tranſlucida & tunica cor-
nea vocatur.

Totum oculi integumentum, corneâ exceptâ, vocatur
ſclerotica B A A B; pars ſcleroticæ quæ corneæ adjacet,
vocatur adnata, ſive album oculi.

Ab interiori parte cornea obtegitur tunicâ uvea dictâ, quæ
in medio foramen habet p p, quod nominatur pupilla.

Uvea conſtat ex fibris circularibus concentricis, ad angu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer