PHYSICES ELEMENTA
ris ſphæræ ſectio convexitatem externè habet, aliûs con-
vexitas internè datur.
506.1.
708.
TAB. IX.
fig. 1.
702.
507.
Experimentum
4.
Radii ſolares paralleli, in cubiculo obſcuro à ſpeculo Sho-
rizontaliter reflexi, per pixidem P, lentem utrinque con-
cavam repræſentantem & aquâ plenam, tranſmittuntur; in
ingreſſu divergentes fiunt, & egreſſu magis diſperguntur.
Reliqua experimenta circa lentes cavas eodem modo in-
ſtituuntur, ac de lentibus convexis in exp. 1. dictum.
508.
CAPUT X.
De Viſu, ubi de Oculi conſtructione.
QUas luminis proprietates refractioniſque leges explicavi-
mus, mirandum, in objectis menti noſtræ repræſentan-
dis, uſum habent.
His legibus objecta in fundo oculi pulcherrimè, propriis
ſuis coloribus ornata, depinguntur; hæcque pictura, ut in
ſequentibus dicam , occaſio eſt idearum, quæ in mente cir-
ca res viſas excitantur.
Quomodo autem hæc pictura in oculo detur explicarinon
poteſt, niſi examinatâ novâ luminis proprietate; radiorum
nempe diviſibilitate captum noſtrum ſuperante.
509.
Definitio
.
Corpus, quod non eſt lucidum & lumen intercipit, vocatur
opacum.
Corpora pleraque inter hæc opaca omnia, exactiſſimè poli-
ta, ut & perfectè nigra excipias, ſi quæ dantur, dividendi
luminis proprietatem habent; repercutiunt lumen ita, ut à
ſingulis punctis radii repercuſſi dividantur, & verſus omnes
partes recedant, & ſingula puncta corporis ſint quaſi pun-
cta radiantia, ex quibus lumen verſus omnes partes procedit.
Unde deducimus Methodum depingendorum objectorum
in plano albo; ſingula enim puncta corporis illuminati, ex
quibus radii ad lentem convexam perveniunt, poſt len-
tem focum ſuum habent . Objectorum diſtantium, li-
cèt inæqualiter, foci ſenſibiliter eandem ad diſtantiam à