Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

505. Experimentum 2.

Detur candela lucens, à lente convexâ remota ultra fo-
cum radiorum parallelorum, ad oppoſitam lentis partem ſu-
per plano albo, per focos punctorum flammæ, hæc repræ-
ſentabitur & quidem inverſa, propter radiorum interſectio. nem in tranſitu per vitrum.

Lentes convexæ ſunt etiam vitra uſtoria, quia colligunt
radios ſolares , qui, propter Solis immenſam diſtantiam, pro parallelis habentur. Radii verò in foco collecti, propter i-
gnem antea diſperſum, nunc collectum, & propter ignis
motum juxta varias directiones, violenter urunt.

505.1.

703.
698.

506. Experimentum 3.

Detur lens convexa cujuſcunque magnitudinis, exponatur
hæc radiis ſolaribus ita, ut lentis axis cum directione radio-
rum conveniat; ſi corpus quodcunque combuſtibile in foco
radiorum ſolarium ponatur, uritur.

Quando propter lentis magnitudinem non ſatis exactè col-
liguntur radii, antequam ad focum perveniant, per ſecun-
dam minorem convexam lentem tranſmittuntur, quo in mi-
nus ſpatium rediguntur, ita ut magis violenter comburant.

Quod ſpectat lentes cavas, & harum proprietates ex di-
ctis facile deducuntur.

696.

Radii paralteli divergentes fiunt, per lentem cavam
tranſeundo.

506.1.

704.

Divergentes magis divergunt.

705.

Convergentes, aut minus convergunt; aut paralleli fiunt; aut, quod in minus convergentibus obtinet, divergentes
lentem exeunt.

506.1.

706.

Quæ omnia, æquè in obliquis radiis, ac in directis locum
habent, in illis tamen magis ſenſibiliter .

506.1.

707.
697.

Pixides, repræſentantes lentes cavas, eodem modo con-
ſtruuntur, ac illæ cum quibus experimenta circa lentes con-
vexas inſtituuntur . Sola differentia datur in ſitu vitro- rum: In pixide primâ vitrorum duorum ſphæricorum V, V
cavitates externæ ſunt. In ſecundâ, loco unius illorum vi-
trorum, datur vitrum planum. In tertiâ, duo quidem vitra
dantur ſphærica, ſed diverſarum ſphærarum ſectiones, majo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer