Hæc etiam obtinent in radiis obliquis; circa quos notan-
dum diſtantias focorum radiorum exeuntium, minores eſſe quàm
in radiis directis, & reliquas mutationes magis ſenſibiles eſſe .
697.
Hæc eadem omnia ex examine duplicis refractionis in in
greſſu & egreſſu luminis deducuntur. Hæc autem duplex
refractio in caſu quocunque ſub oculis ponitur, in experi-
mentis ſequentibus; quibus lentium convexarum affectiones
memoratæ confirmantur.
Pixides ut P variæ dantur, quæ aquam continent, & per
quas lumen tranſmittitur per vitra V & V, quæ dantur in
lateribus oppoſitis pixidis, a ſe mutuò diſtantibus circiter
pollicem unum. Vitra hæc ſunt tenuia; in pixide, quæ re-
præſentat lentem convevam ab utraque parte unum datur,
ſimile illi, de quo in exp. 1. capitis præcedentis, quæ diſpo-
nuntur ut convexitates ſint extra pixidem. Quando lens plano
convexa repræſentanda eſt, ad unam partem datur vitrum
planum. Lens cavo-convexa repreſentatur adhibitis duobus
vitris ſphæricis variarum ſphærarum portionibus, & convexi-
tas portionis majoris ſphæræ, ad interiorem pixidis partem
datur.
503.1.
702.
TAB. VIII.
fig. 4.
Dum lumen per has pixides tranſit, ad oculum patent lu-
minis mutationes in ingreſſu & egreſſu medii denſioris, & harum ope omnia, quæ lentes convcxas ſpcctant, clarè de-
monſtrantur.
504.
Experimentum i
.
Sit una ex memoratis pixidibus P, ex. gr. cum vitris V, V,
ſphæricis, poſitis convexitatibus externè; aquâ repleatur; detur in cubiculo obſcuro radius Solis cylindricus a ſpeculo
S horizontaliter reflexus; intret hic pixidem; radii paralleli
ex quibus formatur ad ſe mutuò inflectentur, & convergent; in egreſſu magis convergent & in F concurrent. Circa ra-
dios incidentes, qui divergunt aut convergunt, experimenta
inſtituuntur, adhibitâ tabellâ cum lente convexa, ut in expe-
rimentis capitis præcedentis.
Singula puncta corporis lucidi, ut antea memoratum, ſunt
puncta radiantia , & poſita juſta diſtantia à convexâ lente,
ſingula focum ſuum habent .
698.