Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Ut caſum ſimpliciſſimum ante alios examinemus, ponamus
radios parallelos ut BO & An, ex medio rariori in denſius
penetrantes, in memoratam convexam ſuperficiem incidere; deturque inter hos BO, qui continuatus per centrum C
tranſit, & perpendiculariter cadit in ſuperficiem ES; ideo-
que a recta non deflectitur . Radii omnes non nimium ab hoc diſtantes ad hunc refractione medii denſioris accedunt,
& in unum punctum F colliguntur. Sit ex. gr. radius An,
qui refringitur per n F; per punctum n ducatur ad centrum
C ſemidiameter C n continuata ad p; cùm hæc perpendicu-
laris ſit ad ſuperficiem media dirimentem, angulus inciden-
tiæ eſt A np, æqualis angulo nCO: angulus refractionis
eſt C n F. Si arcus n O fuerit exiguus, anguli hi ſunt ut ho-
rum ſinus, quorum ratio eſt conſtans . In eadem ergo ra- tione creſcunt & minuuntur hi anguli n CO & CnF, ut & horum differentia angulus n FO, qui igitur ſequitur propor-
tionem arcus n O, menſuræ anguli n CO; Quamdiu arcus
n O, 15. gr. non ſuperat, angulus nFO in eadem ratione cum
hoc arcu ſenſibiliter augetur & minuitur; ideoque omnes
radii inter A n & BO, refractione, ſenſibiliter in punctum
F concurrunt.

491.1.

660.
629.
639.

492. Experimentum 1.

Radius ſolaris cylindricus diametri unius pollicis, ex in-
numeris aliis parallelis, propter immenſam Solis diſtantiam,
conſtans, in cubiculum obſcurum intromittitur, ut in exp. 1. capitis præcedentis, & a ſpeculo Shorizontaliter reflectitur.

492.1.

TAB. VI.
fig. 2.

Pixis P, latitudinis ad & altitudinis ba circiter trium pol-
licum, longitudinis unius pedis, aquâ repletur. In medio la-
teris abcd datur vitrum V; eſt hoc ſphæræ portio, tenue,
& ubique ejuſdem craſſitiei; vulgo vitris talibus indices ob-
teguntur in horologiis portatilibus.

Diſponitur vitrum V, ut pars convexa ſit exterior, & a-
qua, cavitatem vitri implens, adipiſcatur ſuperficiem ſphæri-
cam convexam. Si radii memorati pixidem per hoc vitrum
intrent, propter vitri tenuitatem & quia hoc faciebus pa-
rallelis terminatur, non ſenſibilis datur mutatio in motu lu-
minis ex vitri refractione, & lumen aquam intrat, eodem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer