Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA tur, actio erit bis dupla, aut ter tripla, id eſt, ſextupla. Si,
datis numeris in ratione intenſitatum, & aliis in ratione ſpa-
tiorum percurſorum, pro ſingulis potentiis intenſitas per ſpa-
tium ab obſtaculo percurſum multiplicetur, producta ha-
bebunt quæſitam compoſitam rationem.

Si numeri dentur, qui actiones potentiarum variarum de-
ſignant, erunt hi ut producta obſtaculorum per ſpatia, ergo
ſi ſinguli ex datis numeris per ſpatium ab obſtaculo ſuo per-
curſum dividantur, quotientes erunt ut ipſa obſtacula.

62.1.

109.

Ideo eo majora ſunt obſtacula, quo actiones ſunt majo-
res, & ſpatia percurſa minora; ideſt, obſtacula ſunt in ratio-
ne compoſita directæ actionum, & inverſæ ſpatiorum percur-
ſorum.

62.1.

110.

Si numeri qui exprimunt producta obſtaculorum per
ſpatia, id eſt, qui potentiarum actiones exprimunt, ſinguli
dividantur per numeros, qui obſtacula deſignant, quotientes
erunt ut ſpatia, quæ ergo ſunt directe ut actiones, & inver-
ſe ut obſtacula.

62.1.

111.

Potentiarum actiones ſunt æquales, ſi ſpatia percurſa fue-
rint in ratione inverſa obſtaculorum aut intenſit atum poten-
tiarum . Quantum enim potentia intenſitate alteram ſupe- rat, in tantum reſpectu ſpatii percurſi ſuperatur. Ex. Gr. ſi obſta-
cula fuerint ut octo & ſex, viæ percurſæ ut tria ad quatuor, u-
traque actio exprimetur per numerum viginti quatuor .

62.1.

112.
100.
108.

63. CAPUT VIII.
Generalia circa Gravitatem.
Phænomenon i .

Omnia Corpora in Terræ viciniis, ſi nullo obſtaculo co-
hibeantur, Terram verſum feruntur.

63.1.

113.

64. Definitio . 1.

Vis qua corpora Tellurem verſus pelluntur, vocatur gravitas.

64.1.

114.

65. Definitio 2.

Vis illa cum relatione ad corpus, quod vi illa propellitur,
vocatur corporis pondus.

65.1.

115.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer