Tubuli pulvere nitrato farti accenſi in altum feruntur, quia
pulvis accenſus elaſticitatem acquirit, & hujus partes quaqua-
verſum conantur recedere: cùm ab una parte tubus ſit aper-
tus, preſſio in tubum minor datur verſus illam partem & con-
traria ideo prævalet.
466.
LIBRI III. Pars II.
De Inflexione, Refractione, & Reflexione luminis.
467.
CAPUT V.
De Inflexione radiorum luminis.
PRæmiſſis, in parte præcedenti, quæ ignem in genere ſpe-
ctant, luminis proprietates & phœnomena ex iis oriunda
ad examen revocanda ſunt.
Mira admodum ſunt quæ circa lumen obſervantur, pau-
cis tamen naturæ legibus pleraque explicantur.
Lumen movetur per lineas rectas , obſtaculo poteſt in-
tercipi, quod totum illud & quidem ſolum intercipit quod
ad obſtaculum accedit.
468.
Definitio
.
Lumen quodcunque conſideratum juxta directionem mo-
tus ſui, ſi totum juxta eandem directionem feratur, vocatur
Radius luminis.
Tale eſt lumen quod a Sole procedens per foramen tranſit.
Ignis, ut antea dictum, a corporibus attrahitur , cujus
attractionis effectus notabiles in combuſtione corporum ob-
ſervamus; in lumine etiam ſenſibiles ſunt; deflectitur enim
a via recta lumen quando juxta corpora tranſit; quod ut di-
ſtinctè obſervetur ſequens inſtituendum experimentum.
469.
Experimentum
1.
Detur tabella T longitudinis & altitudinis circiter ſex pol-
licum; in ſuperficie tabellæ datur cavitas c c, in qua moven-
tur fruſta duo chalibea; utriuſque acies ſimilis eſt aciei cul-
tri; concurrunt amborum acies in medio tabellæ, & exactè