Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA cujus apertura vigeſimam pollicis partem vix æquat. Cale-
fiat globus, aër in globo ſeſe expandet & per tubum exi- bit; aquâ frigidâ immergatur globus, frigore aër iterum con-
denſabitur & , preſſione atmoſphæræ in aquæ ſuperficiem,
aqua intrabit globum.

464.1.

TAB. III.
fig. 2.
597.

Globo tali modo pro parte aquâ impleto ſuper igne pona-
tur, eo momento quo aqua in vapores mutabitur exibunt va-
pores per T; ſi autem calor augeatur ita ut violenter ebul-
liat aqua, vapores compreſſi in ſuperiore parte globi ab omni
parte elaſticitate ſua recedere conantur & violento motu per
tubum exeunt. Æoli Pila vocatur hæc Machina.

606.

465. Experimentum 4.

Magis ſenſibilem effectum vis elaſticæ vaporum in Expe-
rimento ſequenti habemus.

465.1.

607.

Globus E cujus diameter eſt etiam quatuor pollicum, ſed
qui ex craſſiori metallo conſtruitur quam globus quo in præ-
cedenti experimento uſi ſumus, rhedæ exiguæ & levi impo-
nitur ut in figura videtur. In ſuperiori parte tubus T qua-
dratus cum globo jungitur. In medio tubi ſeparatio datur & cavitas poſterior communicationem cum globo habet; fora-
men, cujus diameter eſt circiter pars octava pollicis, datur
in medio ſeparationis in tubo, qui ab anteriori parte apertus
eſt. Clauditur foramen laminâ quæ per duo tranſit forami-
na in lateribus tubi & ſeparationi in tubo applicatur; cùm la-
mina paululum ſit obliqua, ſi ictu mallei intrudatur exacte
claudet foramen.

465.1.

TAB. III.
fig. 3.

Globus a rheda ſeparatur & foramen reſeratur, calefacto
globo ſi hic aquâ immergatur, pro parte impletur aqua ut
in experimento præcedenti. Clauſo foramine iterum glo-
bus igni inponatur donec aqua violenter ebulliat; ſi tunc
globus cum rheda jungatur & foramen aperiatur, exibit
vapor violenter verſus unam partem dum rheda verſus par-
tem oppoſitam feretur.

Vapor violenter compreſſus conatur verſus omnes partes
recedere & quidem æqualiter, ideoque preſſiones oppoſitæ
ſeſe mutuo deſtruunt, aperto vero foramine vapor qui exit
non premit; tollitur ergo preſſio quædam ab una parte & contraria prævalet, rheda movetur.

465.1.

608.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer