PHYSICES ELEMENTA
quem corpus ipſum continet, & ita calorem non ſequi pro-
portionem quantitatis ignis.
Circa motum luminis conſtat, ut diximus , hoc moveri
per lineas rectas; ſed utrum ſit ſucceſſivus, an momenta-
neus luminis motus, diſputatur, id eſt, utrum eodem quo
corpus lucere inchoat momento, lumen ad diſtantiam quam-
cunque ſenſibile ſit, an vero ſucceſſive lumen ad loca magis
ac magis diſtantia perveniat.
Ex obſervationibus variis aſtronomicis clare ſequi videtur,
motum hunc eſſe ſucceſſivum & diu de eo non dubitarunt
Philoſophi; quibuſdam tamen recentioribus obſervationibus
concluſiones ex primis deductæ labefactantur, & quid igno-
tum circa motum luminis dari fateri cogimur.
Motus de loco in locum non ſucceſſivus contradictionem
involvit, & lumini motum de loco in locum eſſe tribuendum
vix in dubium vocari poteſt.
Obſervamus enim tranſlationem ignis in vaporibus & in
fumo; in quibus caſibus ignis ſecum fert corpora quibus ad-
hæret & ſæpe tamen celeriter movetur: ſi ignis ſubtilitas
confideretur, facile patebit illum in immenſum retardari a
corporibus quibus adhæret, & liberatum velocitate maxima
debere transferri.
Circa calorem & lumen varia præterea obſervanda ſunt,
maxime digna quæ notentur, ſed quorum multa explicatu
ſunt difficillima. In Phyſicis ubi cauſæ latent, effectus ſal-
tem ſunt memorandi.
Corpora calefacta videmus multa, quorum ſi calor augea-
tur lucida fiunt; talia ſunt metalla: Partium agitatione ignem
emittunt, ſed non per lineas rectas; aucto verò partium
motu, per lineas rectas pro parte movetur ignis & cor-
pus lucet.
Eodem plane modo fumus, ſi admotâ flammâ magis in-
caleſcat, ipſe in flammam convertitur; id eſt in corpus lu-
cidum mutatur.
457.
Experimentum
1.
Sit candela C, flatu extincta, quæ fumum emittit F;
admoveatur candela alia A; fumus ſeſe convertet in flam-