Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA harum ope firmantur orbiculi per quos axis tranſit.

449.1.

568.

Globus, ſic firmatus, cum axe in vacuo motu rotæ R celer-
rime movetur: ut attritus detur, pannus applicatur ab utra-
que parte laminæ f, f, quæ elaſticitate ab utraque parte
globum premit.

Si in loco obſcuro experimentum inſtituatur globus luci-
dus apparebit, continuato motu ut globus attritu incaleſcat,
lumen quidem augetur, ſed fixum tunc datur in locis ubi at-
tritus datur.

Sequitur ex hoc experimento Ignem vitro contentum ut
appareat aëre non indigere, incaleſcit enim & lucet ſublato
aëre & interno & externo.

449.1.

569.

450. Experimentum 9.

Detur orbis ligneus diametri circiter duorum pollicum
aut duorum pollicum cum ſemiſſe, & cujus craſſities ſit ſemi-
pollicis, ad latus circumdetur orbis cavitatibus ut globulis
gypſeis circumdari poſſit, qui ſi in cavitatibus applicentur,
firmiter orbi alligari poterunt ope fili ſingulos globos per
medium trajicientis. Si per centrum hujus orbis tranſeat
axis in experimento præcedenti, memoratus & orbis firme-
tur ut de globo ibi dictum, & detur attritus ut in illo experi-
mento, evacuato vaſe, in loco obſcuro lumen apparebit.

450.1.

570.

451. Experimentum 10.

Mercurium ignem continere experimentis in vacuo inſti-
tutis patet. Si enim mercurius probe depurgatus in vitro
aëre vacuo agitetur lucidus apparet.

451.1.

571.

Si Globo vitreo contineatur Mercurius, poterit ille cir-
cumrotari ut in aliis experimentis dictum, & amœnum da-
bitur ſpectaculum ſi lente moveatur globus. Ope aceti fer-
vidiſſimi & calidi depurgatur mercurius niſi ſtannum con-
tineat.

451.1.

572.

Evacuatur aëre globus mercurium continens, jungendo
cum globo tubum longitudinis circiter duorum pedum, & jungendo aliam tubi extremitatem ab inferiori parte cum
foramine in medio laminæ Machinæ Pneumaticæ.

451.1.

573.

Si tunc foramen hoc, ut & illud per quod aër extrahitur,
tegantur vaſe laminæ memoratæ ſuper impoſito, aër facile ex
globo deducitur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer