Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA pora levia ad diſtantiam a vitro agitantur, corpora etiam
ad diſtantiam lucida fiunt .

448.1.

564.
559. 558.

Atmoſphæram & ignem facilius moveri in vacuo etiam pa-
tet: ſi enim globo aër extrahatur nullum lumen, neque ele-
ctricitatis actio ab exteriori parte obſervari poſſunt , pars vero globi interior maxime lucida apparet, igniſque majori
copia in hoc experimento quam in ſtatim memorato ſenſi- bilis eſt.

448.1.

565.
557. 560.
558.

Electricitatis autem actio extracto aëre etiam ab interiori
parte ceſſat , quo everti videtur quod de faciliori motu atmoſphæræ in vacuo dictum. Minime tamen probabile
eſt atmoſphæram ſæpius memoratam in hoc caſu nullibi mo-
veri. Videtur e contra illam eandem cum igne viam ſequi
& verſus illam partem moveri ad quam minor datur reſiſten-
tia; & ceſſationem actionis electricitatis tribuendam eſſe
ipſi privationi aëris, quo mediante ab atmoſphæra fila mo-
ventur; eodem modo ut in ſequentibus videbimus , ac ignis, qui liberrime omnia corpora penetrat, mediante aëre
aut vapore violenter in illa agit.

448.1.

561.
566.
605. 607.

Miſſis conjecturis, nixis licet multis experimentis, ad cæte-
ra quæ ignem ſpectant redeamus. Varia autem experimen-
ta in vacuo peragenda ſunt, in quibus attritus requiritur,
quæ ſequenti Machinâ inſtituenda ſunt.

Sit M Machina Pneumatica de qua antea actum , LL lami- na ænea cui vitrea vaſa ſuper imponuntur; ad latera lami-
næ dantur columnæ ligneæ duæ AD, AD, harum baſes
imponuntur tabulæ ſupremæ Machinæ Pneumaticæ, pro
parte tamen infra hanc tabulam per foramina penetrant ut
columnæ, lignis transverſis, facile firmentur & finitis expe-
rimentis tollantur.

448.1.

567.
TAB. II.
fig. 2.
437.

Vas vitreum in quo experimenta inſtituuntur, cujus al-
titudo eſt circiter novem poll. & diameter ſex poll. . o-
perculo obtegitur, cum quo cohæret pixis cum coriis , hanc pertranſit axis æneus, & ne, dum axis circumrotatur
operculum moveri poſſit datur pars pixidis quadrata, quæ
exacte congruit cum foramine quadrato in tabella lignea EE,
quæ ab operculo ſuſtinetur, & quæ firmatur hanc cochleis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer