Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. III. CAP. II. pelluntur variiſque motibus afficiuntur. Et exerit tubus
hunc ſuum effectum ad varias diſtantias pro varia aëris con-
ſtitutione, aliquando ad diſtantiam unius pedis; vapores in
aëre effectum minuunt.

445.1.

554.
TAB. I.
fig. 1.

Circa hoc experimentum notatu dignum, & explicatu dif-
ficillimum, eſt quod ſpectat directionem attritus; manu ex-
tremitas tubi tenetur dum manu altera atteritur, quod ſi fiat
recedendo a manu tenente, effectus ſenſibilis non eſt; con-
trarium obſervatur ſi attritus ab extremitate tubi libera diri-
gatur verſus illam quæ manu tenetur. Hæcque indeſcrimi-
natim obtinent, quando cum tubo ab una parte clauſo ab al-
tera aperto experimentum inſtituitur, ſive tubi extremitas
clauſa, ſive altera extremitas manu teneatur.

445.1.

555.

In Experimentis ſequentibus globi vitrei celerrime circum-
rotantur; quod ut fiat requiritur ut in duobus locis oppoſi-
tis cylindrice terminentur globi, unus tantum ex hiſce
cylindris apertus eſt, ambo cylindris cupreis circumdantur; talis globus videtur in G : ad partem globi apertam cum cy-
lindro aeneo jungitur epiſtomium E, & cum cylindro aeneo
oppoſito jungitur rota minor r diametri circiter unius pol-
licis cum ſemiſſe; cum rota hac in centro cohæret & pro-
minet cylindrus aeneus exiguus; ſimilis ad partem oppoſitam
datur qui jungitur cum epiſtomio E, ope cochleæ, ut
quando neceſſe eſt tolli poſſit. Cylindri hi ad profundita-
tem quartæ partis unius pollicis intrant foramina in ſuſten-
taculis S, S, quibus globus ſuſtinetur, & ſuper his cylindris
movetur globus & circa axem revolvitur.

445.1.

556.
TAB. I.
fig. 1.

Imponuntur ſuſtentacula S, S, tabulæ ligneæ firmiſſimæ
craſſitiei ad minimum ſeſqui pollicis quæ tribus aliis tabulis
ut in figura videtur ſuſtinetur: in harum anteriori datur fo-
ramen f ut ſuſtentaculum S ope cochleæ firmari poſſit, eo-
dem modo ope cochleæ in inferiori parte tabulæ ſuperioris
firmatur ſuſtentaculum alterum S, quod in ſciſſura movetur: neceſſe eſt enim hicce motus ad globos in hoc ſitu firmandos
aut tollendos, & ut ſeiſſura longitudinem quatuor aut quin-
que pollicum habeat deſideratur, quia globis majoribus & mi-
noribus pro variis experimentis utendum eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer