Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Quibus in genere expoſitis pleraque peculiarius ſunt exa-
minanda.

441. CAPUT II.

Ignem corporibus adbærere & in hiſce contineri,
# ubi de electricitate.

IGnem omnibus corporibus contineri ex eo probari
diximus, quod nulla dentur corpora quæ ex attritu non ca-
lefiant ; illumque arcte cum corporum partibus cohærere in fumo & vaporibus patet: conſtant enim fumus & vapor ex
partibus a corporibus ſeparatis & ab igne cum illis conjuncto
agitatis, ſæpe violentiſſime.

441.1.

550.

Varia de cætero dantur notabilia phœnomena ex igne
corporibus contento oriunda, quorum quædam hic ſunt
memoranda: inter hæc dantur, quæ cum electricitate con-
nexionem notabilem habent, qua de cauſa de his ipſis ele-
ctricitatis phœnomenis agendum etiam erit.

442. Definitio .

Electricitas eſt hæc corporum proprietas qua, ſi attritu ca-
lefiant, trahunt, & repellunt, corpora leviora ad diſtantiam
ſenſibilem.

442.1.

551.

443. Experimentum 1.

Dentur duo fruſta cryſtalli montanæ, agitentur juxta ſe mu-
tuo, ſtatim lucida in totum fiunt, licet ex attritu calorem
ſenſibilem non acquirant. Lumen æque ac calor ignem da-
ri indicat; lumen autem major datur in punctis in quibus
ambo fruſta ſeſe mutuo tangunt.

443.1.

552.

444. Experimentum 2.

Tubus vitreus longitudinis circiter quindecim aut octode-
cim pollicum & diametri unius pollicis, ſi linteo aut panno
quocunque in loco obſcuro atteratur, lumen emittit.

444.1.

553.

445. Experimentum 3.

Idem hicce tubus attritu calefactus electricitatem ſenſibi-
lem admodum habet; ſi enim corpora levia, ut fruſta folii
aurei tenuiſſimi & fuligo, plano imponantur, & admovea-
tur tubus, agitantur hæc corpora; a tubo attrahuntur & re-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer