Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

DE Methodo Philoſophandi, in Capite primo
Tomi Primi , egi. Quam ſecutus ſum, eam
conatus ſum in Præfatione vindicare. Præ-
ſtantiæ hujus Methodi exempla præclara hoc
Tomo continentur; quibus patet, quantum
ingenio cæteros anteceſſit Philoſophos
Newtonus.

Ante illum innumera, quæ lumen & præcipuè colores
ſpectant, Phyſicos latuere. Quis, ut unicum memorem,
unquam ſuſpicatus eſt, corporis opacitatem ab interſtitiis
pendere; ita ut, his repletis medio ejuſdem denſitatis cum
particulis ipſius corporis, tranſlucidum fiat hoc.

Non minus digna eſt quæ in perpetuum celebretur
totius Syſtematis Planetarii, & præcipuè motus Lunæ, ex-
plicatio Phyſica. Hac poterit Aſtronomia proferriultra limi-
tes, quibus attentus Obſervator artem ſuam circumſcribi
imaginatur. Quem enim non latent, quibus Syſtema re-
gitur, leges, exactiùs, ex præviis obſervationibus, motus
cœleſtes computatione determinabit, quàm ſi obſervatio-
nes unicum computationis fundamentum forent.

Propoſitum noſtrum, in libris duobus, hoc Tomo conten-
tis, fuit, ideam generalem tradere præcipuorum inven-
torum Newtoni in Phyſicis; ut lectorem, qui primis tantum
principiis Geometriæ præmunitus ad hæc Elementa legenda
aptus erit, excitemus ad ſubtiliora Matheſeos ſtudia; quibus
in fonte ipſo, id eſt in noſtri Philoſophi ſcriptis, poterit ea
haurirè, ad quæ ne quidem præſtantiſſmi Philoſophi po-
tuere attingere, & quæ, niſi cum Mathematicis diligen-
tioribus, non communicavit Newtonus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer