Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Si chorda agitata, ut ex hujus motu altera moveatur,
tres peragat vibrationes dum chorda movenda ſemel vibratur,
ex motu communicato dividetur hæc in tres partes, & duo
dabuntur puncta quietis, quod eodem modo Experimento
confirmatur. Alii caſus motus communicati, qui a Muſicis
obſervantur, facile ex prædictis deducuntur.

421.1.

1215.

Quæ de reflexione & inflexione undarum in aqua dicta
ſunt , ad harum reflexionem in aëre referri poſſunt, ela- ſticitate in hoc caſu eundem effectum cum preſſione aquæ
elevatæ in illo exerente.

421.1.

1216.
877. 879.
880. 883.

Ex ſoni reflexione ſæpiſſime oritur ſoni repetitio, quæ
Echo vocatur. Si ejuſdem undæ, per ſphæram ſeſe expan-
dentis , partes variæ in varias ſuperficies impingant ita, ut reflexæ concurrant, fortior ibi eſt aëris motus, & ſonus
auditur. Variis vicibus ſæpe idem ſonus repetitur, ex va-
riis ejuſdem undæ partibus ad varias diſtantias reflexis, & quarum quædam ſucceſſive in eodem loco concurrunt. Ta-
lis repetitio etiam aliquando datur ex repetita reflexione.

421.1.

1217.
1137.
1218.

In tubo per reflexionem augetur ſonus; ut in tubis ften-
toreis obſervatur. Figura omnium perfectiſſima, quæ ta-
li tubæ dari poteſt, eſt parabolæ, circa lineam axi ad di-
ſtantiam quartæ partis pollicis parallelam, rotantis. Si e-
nim quis in tali tuba loquatur, ponendo os in axe machinæ
& in foco parabolæ, undæ ita reflectuntur, ut ſingulæ harum
partes motum, axi machinæ parallelum, acquirant; quo un-
dæ vis & etiam ſonus multum augetur. Tubi extremitas,
major ex qua ſonus exit, ad formam labiorum inflectitur,
ut facilius unda quaquaverſum ſeſe diſpergat.

421.1.

1219.

422. Experimentum 8.

Loquatur quis ſubmiſſa voce, dum os aperturæ minori
Tubæ memoratæ applicat, ſi hæc longitudinem habeat qua-
tuor pedum, ſonus ad magnam diſtantiam, & in vicimis ad-
modum auctum, audietur.

422.1.

1220.
TAB. XLVII.
fig. 3.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer