PHYSICES ELEMENTA
libus temporibus peragentes; agitetur una, movebitur & altera. Singulæ aëris undæ ex illius chordæ motu tremu-
lo impingunt in hanc, motumque minimum huic communi-
cant; ex motu quantumvis exiguo variis vicibus it & re-
dit chorda , moveturque ex prioris undæ ictu, dum ſe-
cunda accedit, cujus motus cum chordæ motu conſpirat ,
& hunc accelerat. Quæ de ſecunda unda dicuntur, etiam
ad ſequentes referri debent, & acceleratio dabitur donec
ambarum chordarum motus fuerint fere æquales.
Ex eadem demonſtratione ſequitur chordam agitatam mo-
tum communicare alteri, quæ duas aut tres peragit vibra-
tiones dum prior ſemel vibratur.
Si autem chorda agitata varias peragit vibrationes dum
chorda ex aëre movenda unicam peragere poteſt, ex præ-
cedenti demonſtratione ſequetur motum peculiarem huic
communicatum iri. Qui ut detegatur, notandum, dura-
tionem vibrationis & chordæ longitudinem reciprocari ita,
ut, ceteris manentibus, determinata longitudo ab immi-
nuta duratione vibrationis ſeparari neutiquam poſſit. Si ergo chorda quæcumque variis ictibus percutiatur, quibus
huic motus communicatur, & ictus magis crebri ſint, quam
qui longitudini chordæ conveniunt, hujus pars, cujus longitu-
do cum duratione communicatarum vibrationum reſpondet,
tantum agitabitur, & motus quaſi undulatorius chordæ com-
municabitur; & longitudo undarum in chorda pendebit a du-
ratione vibrationis communicatæ, id eſt, a tempore inter ictus.
Dentur duæ chordæ, quarum una bis vibratur dum al-
tera ſemel, & illa agitetur, duratio vibrationum, quæ ex
aëris motu huic chordæ communicantur, competit chordæ
ſemilongitudinis hujus , & talis eſt longitudo undarum in
hac ipſa. Idcirco ex motu communicato dividitur chorda in
duas partes æquales, punctumque medium quieſcit. Expe-
rimento hoc confirmatur jungendo chartæ fruſtum chordæ,
cui motus communicatur, quod ſi in puncto medio pona-
tur quieſcit, in omni alio loco motu tremulo afficitur.