Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP XIX. venit, totam percurrit latitudinem ſuam. Particula p in
hoc motu it & redit, hujuſque motus in hac figura ſenſi-
bilis eſt, & , ut clare patet, particula hæc ſucceſſivè per
omnes ſitus particularum in unda tranſit. Singulæ particu-
læ ſucceſſivè ſimili motu agitantur: & diviſo tempore, in
quo unda latitudinem percurrit, in tot partes quot
particulæ dantur in ipſa latitudine, particula unaquæque
in eo ſitu datur, in quo momento præcedenti fuit particula
ſequens, quæ per unum momentum tale diutius fuit in mo-
tu.

414.1.

1145.
1146.

Motus cujuſcunque particulæ, ut p, in itu & reditu ſuo,
analogus eſt cum motu penduli vibratorio, dum duas peragit
oſcillationes; id eſt, ſemel it & redit. Pendulum in o-
ſcillatione deſcendit, motuſque acquiſitus cum gravitatis a-
ctione conſpirat & hac acceleratur, donec ad punctum ar-
cus deſcribendi infimum, id eſt medium viæ percurrendæ,
pervenerit; pergit motu acquiſito, qui actione gravitatis,
cujus directio in hoc puncto mutatur, deſtruitur, dum cor-
pus per alteram arcus deſcribendi partem adſcendit: corpus
hoc iisdem legibus redit.

414.1.

1147.

Particula p ex elaſticitate movetur, motuſque accelera-
tur ex elaſticitatis actione, donec ipſa ad ſitum particulæ
m in linea 1. pervenerit , qui ſitus in linea 4. vide- tur, in qua particula p occupat punctum medium
ſpatii itu & reditu percurrendi. Motu acquiſito,
quamvis elaſticitas contrarie agat , in motu perſeverat, donec hac actione totus motus ſit deſtructus; quod fit per-
currendo ſpatium æquale illi in quo fuit generatus; datur
tunc particula p in ſitu, in quo videtur in linea 7. , qui re-
ſpondet cum ſitu particulæ h in linea 1. Ex elaſticitate
tunc particula redit & acceleratur, donec ſitum particulæ
e in linea 1. adepta ſit , ut in linea 10. ; id eſt, donec ite- rum, ut in linea 4, verſetur in puncto medio viæ percurren-
dæ. In reditu ſuo continuat particula donec ex actione e-
lateris, cujus directio iterum mutatur , totus motus de-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer