Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Denſitas maxima datur in m, loco medio inter h & p, & maxima dilatatio inter b & h in medio e.

414.1.

1139.

Vbicunque particulæ vicinæ non æquè diſtant, actio ex e-
laſticitate datur, qua particulæ minus diſtantes magis di-
ſtantes verſus premuntur ; hæcque preſſio, ſepoſito omni motu acquiſito, examinanda eſt.

414.1.

1140.
1072.

Inter b & e datur preſſio a b verſus e, id eſt, cum motu
undæ conſpirans; quæ etiam datur inter m & p.

414.1.

1141.

Preſſio autem contraria eſt inter e & m, & ab m verſus
e dirigitur.

414.1.

1142.

In m & e, ubi motus directiones mutantur, nulla ex e-
laſticitate datur actio, quia particulæ vicinæ ad diſtantias
æquales inter ſe poſitæ ſunt.

414.1.

1143.

In locis b, h, & p omnium maxima eſt diſtantiarum parti-
cularum vicinarum differentia; ideoque omnium maxima
elaſticitatis actio.

414.1.

1144.

Deducimus ex his particulam, pro vario in unda ſitu, va-
riam ab elaſticitate actionem pati, qua illius motus genera-
tur, acceleratur, minuitur, aut deſtruitur; idcirco dire-
ctio motus particulæ, ex ſola directione memoratæ actio-
nis, determinari nequit, & cum hac directione non ſemper
congruit illa, ſingularumque particularum motus omnibus
momentis mutatur.

Particulæ omnes inter b & p tranſlatæ ſunt, juxta ordi-
nem litterarum. Particulæ inter h & p juxta hanc dire-
ctionem motum continuant, ceteræ inter h & b verſus b
redeunt, ut in ſequentibus dicetur.

Perſeverant hæ in motu quo redeunt, donec ex actione
elateris, cujus directio in puncto e mutatur, motus acqui-
ſitus altera vice deſtruatur; in quo caſu particula ut b ad
quietem & priſtinum ſitum redit. In momento ſequenti
particula c in ſitu priſtino quieſcit, p vero ad q accedit, ut
in linea 2; & ſucceſſive, in momentis æqualibus, adipiſci-
tur unda omnes ſitus, qui hîc in lineis 1. 2. 3. & c. 13. viden-
tur; & dum unda a ſitu in linea 1. ad ſitum in linea 13. per-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer