Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP XIX. cavitas A, & per majus ſpatium adſcendit aqua antequam
ad y perveniat; ideoque ad minorem ſupra y altitudinem
propellitur.

413.1.

0445a-01

414. CAPUT XIX.
De Aëris motu undulatorio, ubi de Sono.

S l aër quocunque modo agitetur, particulæ motæ e loco
recedunt, vicinaſque in minus ſpatium reducunt; & aër dum in uno loco dilatatur in vicino comprimitur Aër
compreſſus, dum inſtauratur elater, ad priſtinum non mo-
do ſtatum redit, ſed ipſe dilatatur a particulis, motu ac-
quiſito, ultra priſtinum ſtatum, a ſe invicem receden-
tibus.

414.1.

1136.

Hoc motu, aër primo dilatatus, ad primum ſtatum redit,
aërque alias partes verſus comprimitur. Hoc iterum obti-
net dum aër ultimo compreſſus ſeſe expandit, quo de no-
vo aër comprimitur. Oritur ergo ex agitatione quacunque
motus analogus cum motu undæ in aquæ ſuperficie ; eodem nomine datur, & vocatur aëris unda aër compreſſus cum
inſequenti dilatato .

414.1.

872.
873.

Aër compreſſus omnes partes verſus dilatatur, & motus
undarum eſt motus ſphæræ ſeſe expandentis, eodem
modo ac in ſuperficie aquæ undæ per circulum moven-
tur .

414.1.

1137.
875.

Dum unda in aëre movetur ubicunque tranſit, particulæ
e loco removentur & ad hunc redeunt, ſpatiumque breviſſi-
mum itu & reditu percurrunt.

414.1.

1138.

Ut hujus motus leges pateant, concipiamus particulas aë-
reas ad diſtantias æquales in linearecta eſſe diſpoſitas a, b, c, d,
& c. f; moveatur unda per hanc lineam; ponamus autem il-
lam perveniſſe inter b & p; aërem dilatari inter b & h,
comprimi vero inter h & p; ut hæc omnia in linea 1. re-
præſentantur.

414.1.

TAB. XLVI.
fig 1.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer