Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. XVIII. gis aëris preſſio minuitur, & preſſio oppoſita hanc vincit,
fluitque aqua b verſus.

406.1.

1125.
0437a-01

407. Experimentum 2.

Sipho memoratus hoc incommodi habet, quod, ab effe-
ctu ſi ceſſaverit, non iterum aqua fluat, niſi aëre tubus de
novo evacuetur. Corrigitur defectus hic, conſtruendo ſipho-
nem figuræ a S b, cujus cruraſunt æqualia & incurvata; ſi e-
nim aquâ impleatur ſipho, & crus unum aquâ immergatur, ut
aqua orificium ſuperet, ex ratione, in explicatione præce-
dentis Experimenti data, fluet aqua per crus alterum. Crura cùm incurvata ſint, non evacuatur ſipho, quando flu-
xus aquæ ceſſat, & ſemel impleto ſiphone, ſemper ad effe-
ctum ſuum producendum paratus eſt. Aqua per illum
fluit & refluit pro majori altitudine ab una aut alia parte.

407.1.

1126.
TAB. XLIV.
fig. 6.

408. Sipho ,
Quo aqua elevatur.

Eodem, cum machinis præcedentibus, nititur fundamen-
to ſipho ad aquam in receptaculum evehendam adaptatus. Effectus hujus ſiphonis ſenſibilis redditur ope machinæ, con-
ſtantis ex duobus globis vitreis H & I, qui junguntur tubo
CDE. Globus I cum aqua evehenda communicationem
habet tubo AB, qui ad globi ſummitatem fere pertingit. In inferiori parte jungitur globo H tubus FG, longitudi-
ne tubum integrum AB æquans.

408.1.

1127.
TAB. XLV.
fig. 2.

Globus H aquâ impletur ope infundibuli, & hoc obtu-
ratur.

In machinis quæ ad uſum applicantur ex receptaculo,
aquam evehendam continenti, quocunque modo, hæc in
vas H deducitur, & epiſtomio inter vas & receptaculum
clauditur communicatio.

409. Experimentum 3.

Aperto epiſtomio G fluet aqua, & per tubum AB in
vas I adſcendet; quo repleto deducitur aqua in locum quem-
cunque, & repetita machinæ operatione continuatur aquæ
elevatio.

409.1.

1128.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer