Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

In medio Orbis LL foramen datur, quod cochleâ clau-
ditur, ſed quo machinæ variæ cum orbe jungi queunt,

Sæpe hac methodo orbi adaptatur pyxis cylindrica, or-
bibus coriaceis, cerâ imbutis, repleta, per quorum centra
tranſmittitur filum æneum, quod ope manubrii agitari po-
teſt, quæ agitatio communicatur in loco aëre vacuo; co-
chleâ circumdatur, & pyxidem intrat hujus operculum, quo
coria comprimuntur, ut exactius tranſitum aëris impe-
diant.

381.1.

1096.

Pyxis ſimilis ſæpe jungitur operculo, quod vaſis exhau-
riendis ſuperimponitur, ut videtur in fig. 3. Tab 41. & in fig. 2. Tab. 47.

Quando vaſa orbi LL imponuntur; aut quando operculis
vaſa obteguntur, aut quando cochleis machinæ junguntur,
& in genere quando aëris ingreſſus cohibendus eſt, utimur
mixto ex quatuor partibus ceræ albæ, duabus reſinæ, & una olei olivarum, æſtate minor, hieme major olei copia de-
ſideratur. In multis experimentis ſatis eſt, ſi vaſa corio
madido ſuperimponantur.

381.1.

1097.

382. CAPUT XVII.
Experimenta varia circa Aëris Gravitatem &
hujus Elaſticitatem.

AErem gravem eſſe vidimus ; poteſt ut cetera corpo- ra ponderari, & hujus denſitas cum ceterorum cor-
porum denſitate conferri . Si vas idem aërem continens, ut & exhauſto aëre, ponderetur, ponderum differentia e-
rit aëris pondus; quæ methodus hoc incommodi habet,
quod ſæpe bilance, etiam exactiſſimâ, pondere magno gra-
vatâ, ponderum differentiæ minores exactè non detegan-
tur; ſequenti in hoc caſu methodo utendum.

382.1.

1098.
1055.
737.

383. Experimentum 1.

1099.

Exhauſto aëre ex globo vitreo, cujus capacitas eſt 283.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer