Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA clauditurque communicatio antliæ B cum vaſe, & nova
cum aëre externo reſeratur; contrarium reſpectu antliæ A
locum habet.

Durante hac epiſtomiorum agitatione, elevatur quidem
Q, ſed embolusipſe fundo antliæ A applicatus manet; quod
deſideratur ne aër externus iterum in antliam intret, & quod quomodo fiat in deſcriptione embolorum dixi-
mus.

Si nunc motus rotæ continuetur, elevatur embolus an-
tliæ A, quæ cum vaſe exhauriendo communicationem ha-
bet, & ex antlia B aër ejicitur, extremitasque M crucis ſu-
per rotula T tranſit, clavuſque K in vectem Spremit, & quæ in motu contrario fuere explicata, in hoc caſu eodem
modo, obtinent.

Rota agitatur manubrio MM, cujus longitudo eſt cir-
citer duorum pedum, & quod in ſitu datur horizontali, dum
pars HK crucis eſt verticalis.

381.1.

TAB. XXXIX.
fig. 1.

Quando in hac agitatione contingit, majorem dari reſi-
ſtentiam, ubi epiſtomia moventur, quàm in reliquo motu,
indicium hoc eſt, oleo & cerâ eliniri debere epiſtomia; quod
in tempeſtate calidiori repeti debet, ubi per tres aut qua-
tuor horas machina in continuo fuit motu.

Quod ſpectat epiſtomia E, E, ſuperius memorata, uno,
communicatio, exhauſtio aëre, clauditur inter vas exhau-
ſtum & cylindros; altero, aër de novo vaſe intromittitur,
& cummunicatio impeditur cum indice mercuriali.

Index hicce mercurialis in hac figura commode repræ-
ſentari non potuit; hujus uſus eſt determinatio quantitatis
aëris ex vaſe exhauſti, ut & quantitatis in hoc ſuperſtitis; eo etiam vaſorum exhauriendorum capacitates menſurantur; quæ ut exacte notæ ſint in variis Experimetis deſideratur; index noſter a vulgaribus differt.

In D ſæpe ope cochleæ orbi jungitur cylindrus parvus,
cochlea circumdatus, quo globus exhauriendus, aut vas ali-
ud, machinæ applicari poteſt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer