Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. XVI. tubum D communicationem habent cum antliis. Da-
tur enim infra laminam L L, cavitas quæ tubo E E reſpon-
det, in quo duo dantur epiſtomia, inter quæ cum tubo
hoc conjungitur tubus OO, qui infra laminam, cui antliæ
imponuntur, cum his communicatur.

Antliæ ſingulæ epiſtomium infra fundum ſuum habent,
horum caudæ videntur in G, G, quæ regulis æneis ad ſe
invicem applicatis junguntur ita, ut motu harum regularum
epiſtomia ambo eodem tempore moveantur. Inter regulas,
in medio longitudinis, rotula ænea datur T. Cum a-
xe rotæ R a poſtica parte jungitur crux ferrea HKNM,
qua epiſtomia hæc agitantur.

In ſitu in quo partes machinæ in his figuris repræſentan-
tur, antlia B cum vaſe exhauriendo communicationem ha-
bet, antlia A cum aëre externo; & deprimendo hujus an-
tliæ embolum omnis aër ex hac ejicitur, & interea magis
elevatur embolus alter.

Ubi verò embolus fundo antliæ A applicatur, extremi-
tas N crucis ad n pertingit, in quo motu ſuper rotulâ
T tranſit, hancque in motu radit; Eo autem momento
quo N tranſit ſuper T, clavus, aut cylindrus, ferreus K,
ad vectem CF, ferreum, incurvatum, circa P mobilem,
in b accedit; huncque premit in motu puncti N à T ad n.

Rotatur interea vectis circa centrum P, & extremitas F
in rotulam T premit, hancque elevat; quo ſitus epiſto-
miorum paululum quidem mutatur, non tamen me-
moratæ communicationes antliæ B cum vaſe exhauriendo,
& A cum aëre externo, obturantur.

Motus rotæ nunc in contrariam partem dirigendus eſt. Ubi in reditu punctum N ab n ad T pervenit, quia rotula
elevata fuit, in hanc incurrit crucis extremum, trochleam-
que propellit, donec converſione epiſtomiorum G, G, ita
deprimatur, ut ſuper hac tranſeat N.

In hac epiſtomiorum converſione, G, G, arcus deſcri-
bunt, qui paululum tantum excedunt gradus nonaginta;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer